Latin
420.1 to 420.4
Strabo, Strabo de situ orbis 420.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
Hecatei uero milesii: &menecratis: Xenocrati familiarium: &Palephati opinionem summopere laudat quorum alter in pagrationem terrae dicit Orymum amnem ad urbem alaziam fluere: &per mygdonem campun ab occidente Edascylitico lacu: Rhyndacum emittere: nunc dicit Alaziam desertam esse: &multos Amazo num uicos habitari per quos Odryssa fluit atque in iis exim ie apollinem coli, praesertim apud Ephoria Cyzicenorum Menecrates in Helesponti peragrinatione locis ultra. Myream regionem imminere ait monta na quaedam perpetua: quae Halyzonum gens habitauit, scribendum inquit est per Geminum. L, quanquam poeta per simplex scripsit: popter metrum, Palephatus putat ex Amazonibus tunc Alopam: nunc uero zeliam habitam tibus: odium &Epistrophum cum exercitu uenisse. Hae itaque opiniones quam laudem merentur? nam nisi anti qua scriptura &hi moueantur: nec argentarie ostendi possunt: ubi sint: i Myrleatico lacu nec quomodo qui hinc: Illion uenerunt: de longinquo fuerint: etiam si detur Alopam uel Alaziam esse. Haec. n. multo sunt uiciniora Troiae: quam ea quae circa ephesum iacent. Sed qui dicunt Amazonas circa pygella esse: inter Ephe sum &Magnesiam: &prienem garriunt (ut Demetrius ait) nam longinquitas ei loco nullo modo potest ac commodari: immo nec ei accommodatur: qui circa Mysiam Teutraniamque est, dicit itaque accipienda esse quaedam ac si improprie addantur: quemadmodum illud longe ab Ascania: &illud. Quod dederat genitrix Arneus nomen habebat. Et illud Ipsa manu clauim compraehendit penolopaea. Quod si detur: at illa certe danda non sunt: quibus Demetrius accedit: qui existimantibus dici oportere: longinqua ex Chalyba: nequaquam probabiliter contradixit, nam concedens quod licet nunc apud Chalybes non sint argentariae: fuisse tamen contingit. illud non concedit: quod illustres essent: &memoratu dignae: quemadmodum ferrariae. Inquiet aliquis quid uetat eas illustres fuisse: quemadmodum ferrariae? Nam ferri copia locum illustrem facit: quare non argenti? quod si non heroum tempore: ac homeri aetate argentum in opinionem uenerat. Sed num quisquae poetae dictum accuset? quomodo aeris fama e media Italia: quo modo Thebaicarum opum ex aegypto peruenerat ad poetam? cum ipse duplo fere ab aegyptiis thebis abesset: quam a Chaldeis? Sed nec cum iis cocordat: quibus assentitur.