# Strabo de situ orbis 420.5-8

Strabo, Strabo de situ orbis, 420.5 to 420.8. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/420.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/420.5

nam cum descepsi docet pria sua: dicit prope scepsim & Esapum Eneam uicum & Argyriam: & Alazoniam esse: quae profecto si sint circa Esapi ortum sunt He cateus ait ultra eis hostia. Palephater autem prius Alopam habitata: nunc zeliam: diuersa ab illis dicens. Nec itaque Menecrates dicet: quae sit Alopa: uel aloba: siue quomodocumque scribere uelint, nec ipse etiam Demetrius: cum aduersus apollodorum eiusdem de rebus in troiana instructone disputat. Sed cum antea mu ra dicta sint nunc etiam dicenda sunt. Is.n. nequaquam putat Halyzonas extra Halim accipi oportere: cum nul la belli societas troianis aduenerit ab iis: qui trans halym sunt. Primum itaque postulabimus ab eo ut doceat: qui nam sunt Halyzones: & longinquam ex alyba argenti ubi uena est. nequaquienuid poterit praeterea quamobrem non concedit ex ulteriore Halys regione societatem uenisse. Nam si omnes alias eis flumen fuisse contin git: praeter Thraciam: nihil obstat unam hanc uenisse ex ulteriore regione, quae Trans leucosyros est. an ex his locis atque ulterioribus bellandi gratia traiicere poterant quemadmodum amazones & treres & Cimmerii: societatem uero coniungere non poterant: Amazones itaque belli sociae non fuerunt quia Priamus bellum aduersum eas: in societatem lonum gesserat. dicit enim Priamus. Tunc & amazonidum turmas uenisse recordor. Vnde uiris delectus ego socia arma ferebam. Quomodo amazonibus finitimi erant: cum non adeo de longinquo essent: ut difficulter inde accersirent: & cum nullae subessent inimicitiae: nihil mea sntentia uetabat in societatem cum troianis coniungit. Sed nec antiquorum opinio dicere potest: quod cum omnes concordiam haberent: nome ex ulteriore Halys regione con municarit in bello troiano, quin potius in contrarium testes inueniuntur. Meandrius putat enetos a Leuco syris profecto, troianis auxilium tulisse: atque inde con tracibus digressos: in Hadriae sinu habitasse.

---

Strabo (with Guarinus Veronensis, Gregorius de Tipherno), Strabo de situ orbis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Strabo_de_situ_orbis.
