# Strabo de situ orbis 420.9-11

Strabo, Strabo de situ orbis, 420.9 to 420.11. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/420.9
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/420.9

Enetos uero Cappadoces: huius expeditonis non fuisse participes: quae res hinc confirmatur: quod tota Cap padocia quae prope Halym est: & Paphlagoniae adiacet: duabus utitur linguis: & Paphlagonicis nomi nibus abundat: ut Bagas & Biasas & Eniates & Rhatoces & Zardoces & Tibrios & Gases & Oliga ses & Manes. Haec.n.nomina in Bamonitica & Pemolithica: & Zagliethitica: & Gazacena aliisque compiu ribus locis abundant. Apollodorus ipse Zenodoti illud affert: qui scribit, Ex Eneta muli ducunt genus unde feroces, Hanc dicit Hecateum milesium: pro amiso accipere. Dictum est, mamisum Leucosyrorum esse: & extra Halym. Est etiam ab eo alibi dictum: quod poeta Paphlagonum mediterraneorum historiam ex iis habebat qui regionem pedestri itinere permeabantu. Oram uero maritimam ignorabat: sicut & aliam ponticam nominasset enim eam immo ex pagratione nunc partractata: contrarium dici potest: quod oram maritimam omnem permea uit: & nihil praetermisit: quod tunc esse memoratu dignum. Quod si Heracliam: & amastri: & Sinopem non nominat: nihil mirum: nondum.n. habitabantur: nec absurdum est si mediterraneam non commemorat: nam non nomina re etiam multa quae nota sunt (ut in superioribus declarauimus) nequao ignorantiae signum est: igno rare illum dicit multa circa pontum illustria: tum gentes: cum flumina: nominasset.n hoc profecto in quibusdam ualde insignibus concedi potesti ut Scythis meotide: & histro, nequaquam nper signa de Nomadibus dixit. Lac potant. inopes degunt. iustumque sequuntur.

---

Strabo (with Guarinus Veronensis, Gregorius de Tipherno), Strabo de situ orbis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Strabo_de_situ_orbis.
