Latin
423
Strabo, Strabo de situ orbis 423
Unproofread scanNot analysed yet
suorum partem habebat. atque in hos tandem pontici regni fines, urgentem Pompeio aufugit: occupans in acilesina iuxta Dastira. montem quendam aquis abundantem prope quem Euphrates fluebat, qui ab Farmenia minorur disterminat Acilesinam: &tam diu ibi est immoratus. donec perper obsidionem in Bosphorum fugere coactus est. Pompeius circa hunc locum urbem condidit. in minore Harmenia, nomine Nicopolim. quae nunc etiam stat &optime habitatur. Nam cum minorem Harmeniam saepe alii atque alii haberent, prout Romani uolebant, postremo eam Archelaus tenuit. Tibarnos &Chaldaeos: usque in Colchidem &Pharnaciam &Trapezuntem pythodoris habet pudica sane mulier &imperandi perita. Ea pythodori Tralliani filia fuit. &uxor polemonis, quae aliquandiu cum illo regnauit. Deinde in imperio successit, illo apud apurgianos mortuo, qui Barbari circa sidicam sunt. Ex polemone filii duo relicti, &filia quae Cosy sapeo data est, quo dolo iterempto, celibatum agit ex eo filios habens, quorum natu maior imperat, Ex filius pythodoridis, alter ut priuatus cum matre adminstrat imperium. Alter maioris Harmeniae nuper Rex declaratus ipsa ar chelao nupta: cum eo mansit usque ad extremum. Nunc uidua est &dicta loca habet, &alia illis elegantiora. de quibus deinceps dicemus. Nam pharnaciae continua est sidima &Thmisyra: ultra has est phanarea que pon ti partem optimam obtinet. nam &oleis. &uitibus consita rotio: &caeteris rebus excellit. a partibus orientalibus paryadram obtendit in longitudine secum pariter progredientem ab occidentalibus lithrum &ophlimum. in ea est conuallis quaedam longitudine ac latitudine insigni. Hanc ab harmenia Lycus irrigat, ab angustiis circa amasiam iris ambo in media ualle concurrunt. in concursu urbs sita quam primus fundator a se Eupatoriam nominauit. Pompeius cum eam inchoatam iuenisset addita illi regione, &colonis, magnopolim appellauit ea itaque in media planicie iacet. Sub ipsis autem pariadrae radicibus. Cabira sita sunt, stadiis centum &l. quam magnopolis australiora. Mithridatis sedes Cabiris erat. Item palmentum &uiuaria &uicinae uenatio nes &metalla, ibi etiam is erat qui nouus locus appellatus est. Petra munita, ac praerupta, ad, cc. stadia Cabi ris distans. Ea in uertice habet aquae fontem uberrimum, ad radicem flumen, ac uallem profundam, petrae altitudo ingens quare obsideri non potest moenibus autem mirifice structa, nisi quantum Romani diruerunt.