Latin
423.1 to 423.4
Strabo, Strabo de situ orbis 423.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
Praeterea claros equi mulgos. de Scythis uero id non dixit: uel sauromathis: uel sarmatis siquidem a graecis ita dicebantur. nec etiam cum de Tracibus ac Mysis: qui apud histrum sunt mentionem facit: eum silentio praeterit: cum maximus sit fluuiorum &cum alioquin commode loca fluminibus disterminentur nec cum de Cimeriis dicere: Bosphorum aut meotim omisit, in iis uero quae non ualde sunt insignia: aut non tunc: aut non ad propositum: quare quisquam accusetur? ut Tanaim ipsum ob nullam rem aliam cognoscimus: quam quia asiae atque Europe confinium est. sed eius temporis homines nondum asiam: nec Europam nominabant, nec dum terra rum orbis diuisus erat in tris continentes. Eas. n. nonnunquam perper maximam claritatem nominasset: quemadmodum Libyam ac Liben: d ab occidentalibus Libyae partibus flat, sed nec Tanaim cum nondum continentes essent separatae. oportuisset. n. mentionem de eo fieri. Sed multa sunt memoratu digna: quae non praeteriit. Multiplex profecto est ea ratio: quae &ad agendum: &dicendum hoc potius: quam illud homines inclinat. Quibus ex rebus certum est quod coniectura non bona utuntur, qui poetae ignorantiam ex eo argui putant: quod aliquod ab eo reticeatur, malum certe multis redargui argumentis debet. nam multi eo plurimo utuntur. Refellendi itaque sunt talia dicunt: quamquam saepius eadem repetamus: ut si quis dicat ideo flumina ignorari: quia non nominentur: stulte dictum dicemus: quando nec Homerus Meletem amnem prope Smyrnam fluentem nominauit. quae a pluri mis pria eius dicta est: &cum Hermum flumine &Hyalum nominet: pactolum usque nominat: qui in idem fluen tum immittit: in quod illi: &initium a Tmolo habet, nec Smyrnam: nec alias lonum ciuitates nominat: cum ex Aeolicis plaerasque commemoret: ut Miletum. Samum Lesbum. Tenedum, nec Laetheum fluentem iuxta Magnesiam: nec Marsyam qui in Meandrum emittit cum illum nominet, ad haec etiam. Et septem Rhesi uada: tum Rhodium: atque Caresum. Quorum plaeraque non sunt aquaeductibus maiora: &cum multas urbes ac regiones nominet. interdum flumina &montes adnumerat interdum minime. Aetolica,n.