# Strabo de situ orbis 423.5-8

Strabo, Strabo de situ orbis, 423.5 to 423.8. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/423.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/423.5

& Attica: & alia complura flumina non nominat: & cum de longinquis fecerit mentionem propinquorum non admodum meminit, non quod ea ignoret, quae cae teris sunt nota, sed nec propinquos aeque nominat. nam alios nominat, alios minimne, ut Lycios. ac Solynos. Milyes uero & Pamphinos pisidas nomine, & Paphlagonas quidem, & Phryges & Mysios nominat. Mariamdynos uero, & Thynos & Bithynos & Bebrica minime. Amazonum quidem meminit. de Leucosyris. Syris. Cappadocibus & Lycaonibus mirum silentium. Phoenicas & Aegyptios diuulgat. & Haleium can pum & Arimos nominat. gentem uero in qua haec sunt reticet, quare huiusmodi argumentum falsum est sed tunc uerum aliquid falso dictum ostenditur. Sed nec Apollodorus in hoc clare se gessit: nec ausus est: haec figmenta appellare, claros equimulgos. & lactis potores atque haec aduersus eum dicta sint, nunc ad reliquam pagrationem redeamus. ultra loca Pharnaciae & Trapezunti proxima, sunt Tibarni & Caldaei usque in Harmeniam minorem. Ea est regio satis felix, ac semper a porentibus occupata: quemadmodum Sophia d interdum cum caeteris Harmeniis amiciciam habebat, interdum per sese uiuebant. Hi sub se chaldaeos & Tibarnos habuere, ut eorum imperium usque Trapezuntem. Pharnaciamque partenderet. Mithridates uero Eupa tor auctus Colchidis: & horum omnium imperium adeptus est cedente enim Antipatro, atque ita regionem omnem curauit, ut. lv.castella in ea construxerit, quibus maximam opum suarum partem credidit. fiorum clarissima erant Hydara & Bosgodariza & Synoria locus in confinibus maioris Harmeniae situs, quapropter Theopha nes eum Synoriam nominauit. Nam tota paryadre montana multas huiusmodi commoditates habent. Aquosa.n. est & siluosa & praeruptis uallibus ac praecipitiis munita quibus in locis maximam thesaurorum

---

Strabo (with Guarinus Veronensis, Gregorius de Tipherno), Strabo de situ orbis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Strabo_de_situ_orbis.
