# Strabo de situ orbis 424.1-4

Strabo, Strabo de situ orbis, 424.1 to 424.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/424.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/424.1

io4 circuncirca siluosa & montana & sicca: adeo ut intra centum ac uiginti stadia castra non patiatur. in ea erant preciosissimi Mithridatis thesauri: qui nunc in Capitolio sunt a pompeio dicati: totam hanc regionem Pu thodoris habent: Barbaris coniunctam: qui sub ipsa sunt: habet etiam Zeliensem & Megalopolitanu agrum & poe peius Cabira struxisset in urbis modum: ac Diopoli nominasset: Pythodoris eam auxit: & angustam appella uit: atque pro regia utitur. Habet etiam fanum: quod mensis Pharnacis appellatur. Ameriam. s.uicum: in urbis modum multos sacros seruos habentem: & regionem sacram: cuius fructum sacerdos percipit. Hoc fanum adeo reges uenerati sunt: ut quod ipsi regium iusiurandum uocant: id regis fortunam & pharnacis mensem dixerint. Est autm hoc lumae fa num: quemadmodum id: quod apud albamos est, & ea quae sunt in phrygia: mensis, sitemplum. in eiusdem nominis loco & asecti templum: quod apdm anthiochiam est: Physidia uersus: & id quod in agro est antiochiae, ultra Phanaream sunt Conana pontica: eodem nomine quo maioris Cappadociae comana & eidem deae consecrata: inde aedificii exem plum sumptum est: & fere simili ritu utuntur & sacrorum & diuinationum: & cultus erga sacerdotes & iis maxime quae ante reges fiebat: quando bis in anno infestis: quae deae exitos appellantur: sacerdos diadema gestabat: & secundus erat in honore post regem. Sed prius de Darylao stactico dixius:qui pauus fuit matris nostra & de altero dorylao: qui illius nepos fuit: & filius Phileteri: quia ille cum maximos alios honores: & comanorum sacerdotium ab Eupatore accepisset: regnum prodere romanis depraehensus est: illo euerso totum genus in calum nia fuit. Tandem Moaphernes matris nostrae patruus: in regni euersione se dare gessit: quapper rursum cum rege fuit fortumatus: & ipse & illius amici quicumque ab eo non deseruerunt: quemadmodum auus noster ex pre matris: qui cum regis statum periclitari cernerent: in eo bello quod cum lucullo gerebatur: alienatus ab eo: & ualde infensus: propterea quod Tibium consobrinum suum: & Theophilum illius filium pauloante interfecisset: ad se: atque illos ulciscendos: permotus est. Quare fide publica a Lucullo accepta. xv. castella ad defectionem perduxit: qui bus ex rebus pollicitationes ei maxime ab impatore factae.

---

Strabo (with Guarinus Veronensis, Gregorius de Tipherno), Strabo de situ orbis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Strabo_de_situ_orbis.
