Latin
424.5 to 424.8
Strabo, Strabo de situ orbis 424.5-8
Unproofread scanNot analysed yet
Sed cum pompeius belli successor aduenisset: quid cumque Luculo gratificati fuerant: omnes inimicos habuit: perper eam simultatem: quae sibi cum illo erat. Finito autem bello Romam reuersus euicit: ne pollicitationes quas Lucullus ponticis fecerat. Senatus perficeret. Iniquum esse dicens: ut con alter bellum confecisset. Iter praemia reportaret: &munera distribueret. Comana itaque sub regibus administrabantur: ut dictum est. Pompeius potestate rerum accepta archelaum sacerdotio praefecit. Atque duos agri Scoenos sacrae regioni addit, nestadia. Ix. iussitque habitatoribus: ut ei obtemperarent. His ergo imperabat, &in sacris seruis potestatem habebat: urbem habitantibus. praeterquam uendendi qui quidem non pauciores erant. vi. milibus. Archelaus filius fuit eius quem Sylla &Senatus in honore habuerunt. Ga binio quoque uiro consulari: ualde familiaris: quo in Syriam misso: &ipse spe communicandi cum eo profectus est iam ad parthicum bellum parato: quod cum Senatus non permitteret: hac spe amissa: aliam maiorem nactus est per id tepus aegyptii Ptolemaeum eiecerant patrem Cleopatrae, cuius filia natu grandior. Cleopatrae soror: regnum tenebat. Sed cum uir huic e stirpe regia quaereretur. Archelaus fauentibus quibusdam seipsum obtulit Mithridatis Eupatoris filium affingens: qumare susceptus sex mensibus regnauit. Hunc postea Gabini us in proelio interemit reducto ptolomaeo: eius uero filius Sacerdotium accepit. postea Lycomides: cui &alia regio Schoeorum quaettuor addita est eo sublato. Dytatus possidet. Adiatotigris filius: qui dignitatem hanc Caesare augusto ob uirtutem uidetur obtinuisse. Nam Caesar Adiatorigem cum uxore adfiliis in trium phum ducens illum cum filio maiotrur statuit interimetur. Maior uero hic erat: sed cum secundus ex fratribus milit bus qui eum ducebant se maiorem affirmaret: diu inter ambos contentio fuit quousque parentes Dytato persuasere: ut iuniori cederet: asserentes: cum ipse aetate esset prouectior: maiorem de matre ac reliquo fratre curam habiturum. itaque alter cum patre interemptus est, alter uero seruatus qui dignitatem hanc est consecutus. Nam caesar ubi uiros interemptos sensit: doluit uehementer, quare eos qui seruati erant: beneficio &cura prosecutus: hanc eis dignitatem imptiuit Comana hominibus abundant, insigne Harmeniorum Emporium.