# Strabo de situ orbis 424.5-8

Strabo, Strabo de situ orbis, 424.5 to 424.8. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/424.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/424.5

Sed cum pompeius belli successor aduenisset: quid cumque Luculo gratificati fuerant: omnes inimicos habuit: perper eam simultatem: quae sibi cum illo erat. Finito autem bello Romam reuersus euicit: ne pollicitationes quas Lucullus ponticis fecerat. Senatus perficeret. Iniquum esse dicens: ut con alter bellum confecisset. Iter praemia reportaret: & munera distribueret. Comana itaque sub regibus administrabantur: ut dictum est. Pompeius potestate rerum accepta archelaum sacerdotio praefecit. Atque duos agri Scoenos sacrae regioni addit, nestadia. Ix. iussitque habitatoribus: ut ei obtemperarent. His ergo imperabat, & in sacris seruis potestatem habebat: urbem habitantibus. praeterquam uendendi qui quidem non pauciores erant. vi. milibus. Archelaus filius fuit eius quem Sylla & Senatus in honore habuerunt. Ga binio quoque uiro consulari: ualde familiaris: quo in Syriam misso: & ipse spe communicandi cum eo profectus est iam ad parthicum bellum parato: quod cum Senatus non permitteret: hac spe amissa: aliam maiorem nactus est per id tepus aegyptii Ptolemaeum eiecerant patrem Cleopatrae, cuius filia natu grandior. Cleopatrae soror: regnum tenebat. Sed cum uir huic e stirpe regia quaereretur. Archelaus fauentibus quibusdam seipsum obtulit Mithridatis Eupatoris filium affingens: qumare susceptus sex mensibus regnauit. Hunc postea Gabini us in proelio interemit reducto ptolomaeo: eius uero filius Sacerdotium accepit. postea Lycomides: cui & alia regio Schoeorum quaettuor addita est eo sublato. Dytatus possidet. Adiatotigris filius: qui dignitatem hanc Caesare augusto ob uirtutem uidetur obtinuisse. Nam Caesar Adiatorigem cum uxore adfiliis in trium phum ducens illum cum filio maiotrur statuit interimetur. Maior uero hic erat: sed cum secundus ex fratribus milit bus qui eum ducebant se maiorem affirmaret: diu inter ambos contentio fuit quousque parentes Dytato persuasere: ut iuniori cederet: asserentes: cum ipse aetate esset prouectior: maiorem de matre ac reliquo fratre curam habiturum. itaque alter cum patre interemptus est, alter uero seruatus qui dignitatem hanc est consecutus. Nam caesar ubi uiros interemptos sensit: doluit uehementer, quare eos qui seruati erant: beneficio & cura prosecutus: hanc eis dignitatem imptiuit Comana hominibus abundant, insigne Harmeniorum Emporium.

---

Strabo (with Guarinus Veronensis, Gregorius de Tipherno), Strabo de situ orbis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Strabo_de_situ_orbis.
