# Strabo de situ orbis 427.1-5

Strabo, Strabo de situ orbis, 427.1 to 427.5. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/427.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/427.1

galatarum: quo mortuo portio haec: quae non multa erat Romanis cessit & prouincia est appellata into lae ad oppidum Carana conueniunt: a quo Caranensis regio dicitur. Reliqua Pythodoris & Dytatus ha bent. Restat ex ponto ea quae inter hanc regionem & amissinos & Sinopenses tendunt: Cappadociam & Galatiam & Paphlagoinam uersus post Amisinum agrum: usque ad Halym est Phazemonetica: quam Pompeius Megalopolim nominauit: & facta apud phazemonem uicum habitatione: eam Neapolim appellauit Se ptentrionale huius regionis latus Gazilotus & Amisinus ager claudit. occidentale Halys: orientale pha narea. Reliquum Amasientium regio: quae plurima est & caeterarum omnium optia: partem itaque phazemoniti cam uersus: lacus quidam occupat: pelagi magnitudine: nomine Sciphana: piscosus & uariis pascuis abundans: adiacet ei Cizara castellum munitissimum: nunc autem desertum. prope regia constructa est, reliquae regio ma gna ex parte nuda: fumenti tamen ferax. Amasiensibus imminet aquae calidae: & ualde saluores: quae phazemonentium sunt: iminet etiam Sagilium castellum super monte quodam situm: erecto & excelso & in acutum tendente. Id aquaes abundantissimas habent, nunc autem quanquam regibus ad multa utilissimum: neglectum tamen est. Hic Arsaces dominatum: & nouas res mouens a filiis pharnacis regis captus: interemptusque est: nemi ne id ex ducibus permittente, captus est autem non ui: sed famae munitione a polemodne & Lycomede regibus capta. Nam ex planitie pulsus: in montem aufugit sine ullo commeatus apparatu: & aquam arduis petris obstru ctam inuenit. Id.n. Pompeius effecerat iubens castella omnia dirui. ne latronibus in monte auffugere uolentibus utilia reliquerentur, ille phazemonensem agrum sic constituit, posteriores uero eum regibus distribuerunt, Vrbs nostra in ualle quadam iacet magna & profunda: per quam Ogris flumen fertur. mira prouidentia & natura constructa: quae castelli usum potest exhibere. nam perra quaedam est alta: & praeceps: & in flumen abrupta: qua in fluminis ripa ad quam urbis habitatio est: murum habet, ex utrisque lateribus ad uertices duos recurrit; qui pulcherrime turriti: pariter consurgunt: in hoc circuitu regiae sunt & regum monumenta, Vertices ipsi an gustum utrinque iugum habent: quinque sexue stadiorum altitudine: a flumine & suburbanis utraque ex parte ascen dentes: a iugo ad uertices est alius stadii ascensus: acutus sane: q uim omnem exuperet, habet entiam aquas in trorsum: quae aufferri non possunt. Sunt.n.sistulae duae. quarum alter ad flumen tendit.

---

Strabo (with Guarinus Veronensis, Gregorius de Tipherno), Strabo de situ orbis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Strabo_de_situ_orbis.
