Latin
427.10 to 427.12
Strabo, Strabo de situ orbis 427.10-12
Unproofread scanNot analysed yet
habent: quae atem Bithyniae finitima est monetica &marmoletica &Sanisena &potamia nominatur. Erant etiam Cinistena quaedam: in quae erant Ciniata, castellum munitissimum. Olgasi monti subiectum quo Mithridates: qui eius conditor dicitur: receptacu lo usus: ponti imperium adeptus est. &qui ab eo profecti sunt: usque ad Eupatorem successionem seruauere, postre mus uero Deiotarus Castori filius cognomento philadelphus paphlagoniae impauit, &gangra mor zei regiam habuit id autem est oppidum simul &Castellum. Eudoxus auctor est fossiles pisces esse in paphlagonia in loncis siccis: locum tamen non determinat. item in humidis circa lacum Ascanium: qui apud Cumi est: sed nec id perspicue dicit. Postquae paphlagoniam ponto finitimam exposuinus. nam paphlagonibus: occidentem uersus finitimi sunt Bithyni: quae ad hos pertinent: persequi conabimur, postea ex iis atque paphlagonibus alio sum pto principio: caetera contexemus: quae post hos sunt austrum uersus: usque ad taurum montem: quae sicum pon to &Cappadociam atque procedunt. nam huiusmodi ordinem ac partitionem ipsam locorum natura describit Bithyniam ab orientem paphlagones: &Mariandyni &Epicteti pars terminat a seprtentrione mare ponti cum: quod ab hostiis Sangarii: usque ad os tendit: quod iuxta Byzantium est: &Calcedone: ab occidente propontis, ad austrum Mysia &phrygia quae Epictetus dicitur. eadem Hellespontia phrygia nominatur. huius est Calcedom: in ponti ore sita: quam Megarenses condidere: &Chysopolis uicus: &Calcedonium fanum.