# Strabo de situ orbis 427.10-12

Strabo, Strabo de situ orbis, 427.10 to 427.12. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/427.10
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/427.10

habent: quae atem Bithyniae finitima est monetica & marmoletica & Sanisena & potamia nominatur. Erant etiam Cinistena quaedam: in quae erant Ciniata, castellum munitissimum. Olgasi monti subiectum quo Mithridates: qui eius conditor dicitur: receptacu lo usus: ponti imperium adeptus est. & qui ab eo profecti sunt: usque ad Eupatorem successionem seruauere, postre mus uero Deiotarus Castori filius cognomento philadelphus paphlagoniae impauit, & gangra mor zei regiam habuit id autem est oppidum simul & Castellum. Eudoxus auctor est fossiles pisces esse in paphlagonia in loncis siccis: locum tamen non determinat. item in humidis circa lacum Ascanium: qui apud Cumi est: sed nec id perspicue dicit. Postquae paphlagoniam ponto finitimam exposuinus. nam paphlagonibus: occidentem uersus finitimi sunt Bithyni: quae ad hos pertinent: persequi conabimur, postea ex iis atque paphlagonibus alio sum pto principio: caetera contexemus: quae post hos sunt austrum uersus: usque ad taurum montem: quae sicum pon to & Cappadociam atque procedunt. nam huiusmodi ordinem ac partitionem ipsam locorum natura describit Bithyniam ab orientem paphlagones: & Mariandyni & Epicteti pars terminat a seprtentrione mare ponti cum: quod ab hostiis Sangarii: usque ad os tendit: quod iuxta Byzantium est: & Calcedone: ab occidente propontis, ad austrum Mysia & phrygia quae Epictetus dicitur. eadem Hellespontia phrygia nominatur. huius est Calcedom: in ponti ore sita: quam Megarenses condidere: & Chysopolis uicus: & Calcedonium fanum.

---

Strabo (with Guarinus Veronensis, Gregorius de Tipherno), Strabo de situ orbis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Strabo_de_situ_orbis.
