# Strabo de situ orbis 428.1-4

Strabo, Strabo de situ orbis, 428.1 to 428.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/428.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/428.1

Haec regio paulo supra mare fontem habet: nomine Azaritium qui paruos Crocodilos nutrit, post Calcedo num sequitur littus quod Astacenus sinus appellatur: qui pro pontielis pars est, in eo condita est Nicome dia: dicta de nomine regis cuiusdam Bithyni: qui eam condidit. Multi.neodem nomine uocati fuerunt: quemadmo dum ptolemaei: perper prioris claritatem, in ipso sinu fuit urbs Astacus: quam Megarenses & Athenienses con didere: & postea Doedalsus: a qua sinus nominatus est. deinde Lysimaco diruta habitatores eius. Nico mediam a nicomediae conditore translati sunt: Astaceno sinui alius continuatur magis ad orientem solem re cedens: in quo prusias est: quae prius Cius apellabatur Ciu Demetrius euertit deditque prusiae zelae qui hanc euertit, & Myrleam prusiae uicinam is a ruinis eas excitans: Cium a se prusidam Myrlea uero ab uxore apa miam nominauit. Hic est ille prusias qui Annibalem huc concedentem suscepit: post Antiochum superatum & phrygiae Hellespontiae seditionem: aduersum Attalicos ex composito factam, hanc priores minorem phry giam illi Epictetum nominauere. Prusiadi monos imminet: quem Argantonium uocat. Hoc in loco hylam unum ex sociis Herculis: qui etiam Argonauta erat: cum aquatum egrederetur a Nymphis captum finxerunt Cium cum 8 ipse Herculis socius esset cum eo: & nauigaret Cholchis redeuntem, tibi remansisse & urbem de suo nomint condidisse: & adhuc festa quaedam apud Prusienses celebrantur: in quibus per montes uagi: ac saltantes Hylam uocant quasi in siluas ad illum inqrendum egrediantur. Prusienses cum beniuole se erga. Ro. gessissent: libertatem sunt assecuti. Apamienses Ronanorum coloniam acceperunt. Prusia urbs est olympo mysio sita: & recte gi bernatur: phrygibus ac mysis finitimam. Ea in prusia condita est qui cum Croeso bellum gessit: sed phrygi & Bithynorum & Mysorum fines determinare. Item dolionum: qui circa Cyzicum sunt: & Mygdonum & Trou dis ficile est: quod una quaeque natio distincta esse debeat: id conceditur. Nam & de Mysis ac phrygibus huiusmodi prouerbium est. Phrygum ac Mysorum fines suprari: sed diffinire difficile causa est quam cum incole Barbari ac mili tares essent: quae uicissent non firmiter tenebant: sed frequentius ut uagi errantes, modo eiiciebantur.

---

Strabo (with Guarinus Veronensis, Gregorius de Tipherno), Strabo de situ orbis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Strabo_de_situ_orbis.
