# Strabo de situ orbis 431.10-11

Strabo, Strabo de situ orbis, 431.10 to 431.11. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/431.10
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/431.10

Ly caoniae est etiam Isaurica taurum uersus, deinde Isauria quae uicos duos habet eiusdem nominis: & eum qui uetus dicitur benemunitum: his alia loca obtemperabat omnia latronum domicilia: quae Ronanis negocia exhibuerunt. Publius uero Seruilius cognomento Isauricus: quem nos uidius haec Ronanis subegit: & multas ditatarum munitiones: quae in ora maritima erant: ui caepit. in Isauricae lateribus est Derba: praesertim Cappadociae adiuncta: Antipatri Derbensis sedes eius erat Laranda: & aetate nostra Isaura Amintas Derbensem adortus. Derbam coepit & illum interemit. Isaura uero habuit a Ro. hic regiam sibi construens antiqua Isauria diruta: & in eodem loco nouum opus aedificans perficere nequiuit, nam cum Omonades inuade ret: per insidias captus est: & a Cilicibus interemptus. Cum.n.Antiochiae partem haberet Pisidiam uersus: usque in Apolloniadem: quae est Apamiam ciborum uerius. Item ex praetermontana regione nonnulla ac etiam Lycao ioniam tentabat Cilicibus ex tauro excurrentibus: & pisidiis regionem eam auferre: quae Phrygium erat: & multa profecto loca coepit: quae nunquam antea capi potuerunt, quorum est Crenna. Sandalio autem accedere non est ausus: quod inter Crenam atque Sagalassum iaceret. Crenam habent Romamorum coloni.

---

Strabo (with Guarinus Veronensis, Gregorius de Tipherno), Strabo de situ orbis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Strabo_de_situ_orbis.
