Latin
435
Strabo, Strabo de situ orbis 435
Unproofread scanNot analysed yet
nam &hi du plices sunt: &si huiusmodi testimonium non est recipiendum: quia d nunc Cilices dicuntur ate res troianas fuerunt: &Telephus cum matre ex Arcadia uenisse phibetur: qua Teuthranti qui eum recipit: in coniugem data: imperium accepit: &illius putatus est. Cares quoque cum prius leleges &insulares essent: ut fertur: terrestres facti sunt: fauentibus cretensibus: qui miletum condidere. Conditorem ex mileto: quae in creta est: Sarpedonem accipientes: &Termilas in eam quae nunc Lycia dicitur: habitatum deduxerunt Hos Sarpedon Minois Rhadamanti frater colonos ex creta duxit: ac Termilas nominauit cum prius Minye uocarentur (ut He rodotus refert) ac prius etiam Solymi: postea Lycon pandionis filius: eosdem a se Lycios appellauit: quae profecto ratio Lycios ad Solymos eosdem esse ostendit: quanquam poeta eos seperat, nam de Bellerophonte e Ly cia profecto dicitur. Hic Solymis iterum praestantibus intulit armaPysandrum etiam eius filium (ut ille inquit) pugnantem est cum Solymis Mauros interemit. Sarpedonem quoque ingenam esse dicit: sed uictori in commune praemium propositum esse terrae uirtutem opulentiamque quae ego dico: ex multis confirmatur. etiam post res troianas: unde &Amazones eos inuadere ausae sunt: aduersum quas Prianus &Bellerophontes duxisse exercitum dicuntur: &multae ciuitates ab illis cognominate sunt in Iliensi campo cumulus quidam est, Hunc homines proprio Batiaeam nomine dicunt Ast immortales uolucris monumenta Myrinae. Quam tradunt unam fuisse ex Amazonibus: coniecturam ex adiectiuo capientes. Equi n. perper celeritatem uo