# Strabo de situ orbis 435.5-8

Strabo, Strabo de situ orbis, 435.5 to 435.8. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/435.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/435.5

is ultra mu nera ab Antonio data: accepit etiam quae Caesar dedit quare iam pro latrone principis habitum gerebat Erat.n. louis abrettam sacerdos: quai Mysius deus est: & parti morenae impabat: quae etiam Mysia est: quemadmodum Abrettana. postea commanorum sacerdotium in ponto accepit, ad quod cum uenisset: intra menstruum tem pus excessit e uita. nam grauis eum morbus arripuit: siue ex nimia crapula, siue ex ita deae ut dixerunt qui in fano erant: nam intra sacri loci ambitum: utriusque sacerdotis maris. siac foeminae hapitatio est: fanum quoque praeter caeteram religionem expraesse uetat Suillarum carnium esum. Vnde nec in totam urbem sus infertur. ille mox primo ingressu: ex huius consuetudinis praeuaricatione: latrocinium morem ostendit: non ut sacerdos: sed ut corruptor ingressus. Olymus talis est. Habitant tamen circum eum: a Septentrione Bithyni & Mygdones & do liones: reliquum Mysi habent & Epictetus Dolionas maxime eos dicunt: qui circa Cyzicum habitat: ab Esapo usque in Rhyndacum & Dascyliticum lacum post hos Mygdones sunt: usque in Myrleanorum agrum: supra Dascyli ticum lacum sunt alii duo lacus Apolioniaticus & Miletopolitanus: iuxta lacum Dascyliticum Dascylium ciuitas est: iuxta Miletopolitanum Miletopolis: iuxta apolloniaticum: super Rhyndaco est ea: quae Apollonia uocatur: sed horum pleraque pars: nunc Cyzicenorum est. In propontide est insula Cyzicus duobus pontibus iuncta continenti, feracissima quidem quingentorum fere stadiorum ambitu: ea iuxta pontem eiusdem nominis urbem habet: & portus duos clausos: & naualia supra,courbis pars iacet in planitie: pars secus montem qui ursarum mons appellatur: huic alia Didyma imminent unius uerticis: quae delubrum io7 habent didymenae matris deum ab argonautis aedificatum, ciuitas ipsa & magnitudine & pulchritudine & aequitate: cum primis Asiae ciuitatibus contendit: paci & bello apta. Et ad Rhodiorum & massiliensium & anti quorum Carthaginensium formam uidetur instructa.

---

Strabo (with Guarinus Veronensis, Gregorius de Tipherno), Strabo de situ orbis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Strabo_de_situ_orbis.
