# Strabo de situ orbis 436.9-10

Strabo, Strabo de situ orbis, 436.9 to 436.10. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/436.9
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/436.9

sed in colore ex quibus coraces ma ximum prouentum capiunt: quemadmodum a colore eiusdem nominis qui colossem prope habitant. Hoc in loce Caper: & Lycus in Meandru influunt: ingens flumen: a quo Laodicea Lyco proxima nominatur: mons urb imminet nomine Cadmus: ex quo Lycus fluit: & alius eodem nomine quo mons appellatur: hic plurimum sub terram delapsus postea erumpens: in idem influit: in quod alia flumina ex quo simul regionem ualde ca uernosam & quaessabilem esse ostenderunt. Nam Laodicea: & proxima ei regio: plurimum terraemotibus concutitur Carura phrygiae cariaeque confinium est. Hic uicus diuersoria habet: feruentes aqua: alias in Meandrum exeuntes: alias ultra fluminis ripam. Narrant Leonem aliquando cum magna mulierum caterua: in diuerso rio hospitatum: nocte facto terraemotu cum omnibus periisse, nam toto fere regio circa Meandrum a terra motibus quattitur: & aquae & ignis ductibus peraratur: usque in mediterranea, eiusmodi habitus regionis a

---

Strabo (with Guarinus Veronensis, Gregorius de Tipherno), Strabo de situ orbis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Strabo_de_situ_orbis.
