# Strabo de situ orbis 442-2

Strabo, Strabo de situ orbis, 442. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/442-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/442-2

rabant. Abvdo igitur Adrastiam usque troes erant: bifariam tamen diuisi nam alii sub Asio erant: alii sub Meropis filiis quemadmodum & Cilicum regio duplexem nam altera thebaica est: altera lyrnesia: postqua de ea dicetur: quae post lyrnesum est: Eurypylo subdita quod autem omnibus his priamus impera ret: Achillis uerba manifeste declarant. Ante tuas noramus opes: spatiosaque regnaQuae felix pariter lesbos complectitur: & quae Compraehendit Phrygiae tellus: ac Hellespontus. Tunc quidem hae erant: postea uariae mutationes sunt consecutae, nam circa Cyzicum Phryges habitauere: practium usque circa Abidum thraces: ante utrosque bebryces: ac Driopes: consequentia Treres habuerunt atque hi tfraces. Thebae campum Lydi: qui tunc Meones erant, ex Mysis autem ii: q superfuerunt Teu thranti & Telempho subditi. Cum itaque poeta aeolicam regionem & troiam in unum componat. Cum aeoles totam oram ab hermo usque Cyzicum occupauerint atque urbes condiderint: nec nos absurde faciemus: si eam quae nunc proprie aeolis appellatur: ab hermo usque lectum: & consequentia usque ad Esapum in idem congeramus. Nam cum singula pertractabimus: rursum eas secernemus, & iis quae nunc sunt eam conferemus; quae a poeta & ab aliis dicuntur post Cyzicenorum urbem & Esapum est troadis initium: secundum Ho meri descriptionem: nam de ea sic inquit. Quique colunt zeliam: extremae radice sub Idae: Aphnii: ab esapo: potantes flumine: troes. Dura Lycaonides in proelia pandarus egit. Hos quidem lycios uocauit. Aphinios uero ab aphnitico lacu dici putant. nam & Dascyliticus lacus ita di citur. zelia in extrema idae pretermontana est: distans a cyzico stadiis centum & nonaginta a proximo mari ad quod Esapus emittit. ad stadia. lxxx. Ea uero quae secundum oram sunt post esapum: continuo partitur in hunc modum Qui campos Adrastiae habent: necnon & apesum: Qui pytiam tyriaeque colunt iuga maxima terrae His induta praeest Adrastus & amphius arma: Pignora percossi meropis duo cara parentis.

---

Strabo (with Guarinus Veronensis, Gregorius de Tipherno), Strabo de situ orbis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Strabo_de_situ_orbis.
