# Strabo de situ orbis 442

Strabo, Strabo de situ orbis, 442. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/442
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/442

Magnanimum Aenea Dux consultissime troum
Lycii uero sub Pandaro erant: quos etiam troas appellat: Vt
Quique colum zeliam extremae radice sub idae
Aphnii: ab Esapo potantes flumine: troes
Dura Lycaonides in proelia pandarus egit.
Hic sextus est principatus. nam qui inter Esapum: Abydumque sunt: troes dicuntur.
Abydensia enim sub asio ponuntur:
Et qui percoten atque ipsum praction: & qui
Claram Sexton habent: & Abydum & Dia Aristam.
Asius Hyrtacides dux horum. Priami quoque filius paternas equas Abydi pascebat: Vt
Ille nothum Priami trasfixit Democontem
Pernices qui nuper equas pascebat Abydi
Et Hicetaonis filius: apud percotem boues pascebant: nec ipse alienas: Vt
Atque Hicetaoniden primo alloquitur Menalippum:
Flexipedum percote custodem armentorum
Quare haec regio & consequens Adrastiam usque: troas uocarunt. nam duo filii Meropis Percosii ei impe

---

Strabo (with Guarinus Veronensis, Gregorius de Tipherno), Strabo de situ orbis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Strabo_de_situ_orbis.
