# Strabo de situ orbis 443.1-4

Strabo, Strabo de situ orbis, 443.1 to 443.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/443.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/443.1

cis obsequentes: sub quibus est ager priapensis: multum ex horum regione absiderunt: permittentibus qui dem illis. Hoc in loco finxerunt anguigenas cognationem quandam cum serpentibus habere: proditum est.n.mares serpentum morsibus remedio esse: si eos continuo attigerint: quemadmodum incatatores, ac primo liuorem transferre: postea tumorem ac dolorem sedare. Getis huius auctorem tradunt Heroe quendam: ex serpente immutatum: qui fortasse unus aliquis fuit ex libycis persillis: uis autem ea aliquandiu in genus permansit, parium myllesii & erythrei & parii condidere. Pytia est apud pytiuntem pariane regionis: & montem pytium imminentem habet, Ea iter parium iacet ac priapum: iuxta linum qui locus ad mare est: ubi cochlie Lynusii appellati optimi omnium capiuntur e pario priapum nauiganti: est antiquam proconnesus: & noua quae ciuitatem habet alibi lapidis uenam magnam: & apprime laudatam. Vndem Cyzicena opera circunstantium ciuitatum pulcherrima: ex hoc lapide fiunt. Hinc fuit Aristeus carminum poeta: quae Arimaspia dicuntunt: uir facundiae blanditiis uehemens: si quis alius. Rheae montem alii eos putant: qui circa pirossum sunt: quos Cyziceni habent zeliae uicinos. in his thera est primo lydorum regia: postea persarrum nonnulli colle quendam ostendunt stadiis. xlia lampsaco distantem: in quo tem plum est matri deorum inacrum: quod Rheae dicitur lampsacus insignis urbs est ad mare sita: quae por tum optimum habet: ea adhuc optime prestat quemadmodum Abydus: a qua distat ad centum & lxxista dia: prius autem pitvusa uocabatur quemadmodum de Chio dicunt. in peninsula oppidum est Calliopolis quod in littore iacet ad Asiam exposito: non procul a lampsaco: ut ab ea non plus quamxl. stadiis absit: inter lampsacum atque parium. Pesus urbs fuit: & flumen urbe diruta iam pesini lampsacum migrauetur: cum & ipsi milesiorum coloni essent: quemadmodum lampsaceni poeta dupliciter eos protulit: & addita pria syllaba: ut necnon & apesum & detracta ut. Diues opum uariarum habitabat moenia pesi. Et adhuc flumen ita uocatur: ultra lampsacum in eius mediterranea sunt colonae milesiorum. Aliae sunt ad exterius Hellesponti mare: stadiis centum &. xI. ab Ilao distantes, e quibus Cygnum dicunt.

---

Strabo (with Guarinus Veronensis, Gregorius de Tipherno), Strabo de situ orbis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Strabo_de_situ_orbis.
