# Strabo de situ orbis 443.5-6

Strabo, Strabo de situ orbis, 443.5 to 443.6. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/443.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/443.5

Anaxi menes tradit in erithrea & in phocide & in thessalia colonas dici: in pariano etiam agro est idiocolona in lampsaceno locus est, uineis consitus qui gergithium appellatur. Fuit etiam ciuitas gergitha a gergithis dicta: quae in cumano agro erat. ibi. naciuitas fuit pluraliter & foemine dicta gergithes unde fuit cephalo gergithius, adhuc locus in cumano ostenditur gergithium apud larissam. Ex pario fuit Nepto lemus cognomento Glossographus uir memoratu dignus. Elampsaco fuit Charon rerum conscriptor & adimantus & Anaximenes orator & Metrodorus Epicura sodalis. Atqui Epicurus ipse quodammodo lampsacenus fuit: diu lampsaci uersatus. atque leontei & idomenei amicicia usus: qui primi erant in ea ciuitate. Ex hoc loco Agrippa leonem qui corruerat transtulit: Lysippi opus eumque collocauit in luco qui inter lacum est & Euripum. post lampsacum est abydus, & inter media loca scilicet lampsacenus ager & pariani pars: quae poeta sic compraehendit. Nam hae urbes troianis temporibus nondum erant:

---

Strabo (with Guarinus Veronensis, Gregorius de Tipherno), Strabo de situ orbis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Strabo_de_situ_orbis.
