# Strabo de situ orbis 443

Strabo, Strabo de situ orbis, 443. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/443
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/443

Hanc alii conditam uolunt a mylesiis: qui & Abydum & proco nesum eodem tempore incoluerunt alii a cyzicenis & nomen habet a priapo: qui apud eos colitur: siue ex horneis quae apud Corinthum sunt ad acceperit: siue liberi patris ac Nymphae filius dicat ut: homi nes profecto ad eum colendum moti sunt: nam haec regio & finitima pariana & lampsacena uineis abundat. unde Xarxes lampsacum Themistodi in uinu dedit. hic a iunioribus in deum habitus est. Nam Hesiodus priapum non nouit, & Orthane & Conisalo & Thycon: & eiusmodi atheniensium diis persimilis est. Regio haec consuetudine quadam Adrastia uocabatur: & adrastiae campus: duo bus enim modis dicitur sicut Thebas & thebae campus & Mygdonie & mygdonie campus: Callisthi nes dicit ab adrasto rege qui primus nemesis templum aedificauit Adrastiam uocitatam. Haec ciuitas inter priapum est: atque parium & subiectum campum eodem nomine habet in quo Apollinis Actei & Dianae oraculum fuit iuxta pycatam delubro diruto: omnis ea structura & lapide parium sunt traslati: ubi ara aedificata est Hermocreontis opus: & magnitudine & pulchritudine memorabile: oraculum omnino deletum est quem admodum & zeliense: quare hoc in loco nullum nec Adrastiae nec Nemesis templum extat, circa

---

Strabo (with Guarinus Veronensis, Gregorius de Tipherno), Strabo de situ orbis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Strabo_de_situ_orbis.
