# Strabo de situ orbis 446-2

Strabo, Strabo de situ orbis, 446. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/446-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/446-2

que promontorium quoddam iuxta dardanum gygas appellantur: id in ore propontidis iacet: & Hellespontia Lanpsaco & ilio aequali spatio distans: ad stadia centu &. lxx. Hoc in loco est illud septem stadium mare quod Asiam dirimit ab Europa a Xerxe ponte iunctum, promontorium ipsum perper figuram cheronnesus appella tur quae ubi pons iunctus est: angustias facit, pons Abydo obiacet. Sestus Cheronnesiarum ciuitatum op tima est: quae perper uicinitatem sub eo praefecto constituta erat: cum praefecturae nondum continentibus distinguerentur Abydus ac Sestu ad stadia.xxx. inter se distans: a portu in portum pontis locus est paululum ab urbibus digredienti. Abydo quidem propontidem uersus. Sesto uero in eius aduersum. Apud Sestum locus quidam Apobathra nominatur: ad quem ratis iuncta fuit. Sestus autem est interius: propon tidem uersus ad dextra parte flexus: quam ab ea fertur: quapper facilius e Sesto nauigatur: ad iunonis turrim, siquis paululum deflectat: atque inde soluat. Cum fluxus ibi ad transitum adminiculetur. ex Abydo uero transiuntibus in contraria praeternauigandum est circiter octo stadia ad turrium quandam sesto opposi tam postea in obliquum eundum est: & nequaquam aduersus fluxum nauigandum. Thraces post res troianas Abydum habitauere: deinde milesi: Sed quum urbes circa propontidem a Dario xerxis patre concrema rentur Abydus etiam calamitatis eius particeps fuit. Nam post reditum e Scythia: intelligens nomadas aduer sus se transitum parare: ad ea ulciscenda: quae pressi fuerant: ueritus ne urbes exercitui transitum praeberent eas concremauit unde ad caeteras mutationes & tempora: haec etiam confundendorum locorum cau sa accessit. De sesto ac tota cheronneso tunc diximus cum de thracia tractaremus Theoponipus ait sestum paruam quidem esse: sed bene munitam: & duorum iugerum crure ad portum coniunctam unde perper haec & propter fluxum aditus dominam esse: abvdeorum regioni in troade Ascyra imminet: quae nunc abydeorum sunt: urbs diruta, ea prius per sese erat: & auri metalla habebat. Quae nunc perrara sunt: utpote con sumpta quemadmodu ea quae in Tmolo: & circa pactolum erant: Dicunt Abydum ab esapo distare ad septingenta stadia recta autem nauigatione pauciora Illiensia extra Abydum sunt: tum caetera maritima lectum usque tum etiam quae in troiano iacent campo: & idae praetermontana Aeneae subdita quam poeta duobus modis nominat: interdum ita dicens. Dardanios ait anthisae pulcherrima proles. Dardanios uocans: interdum dardanos: ut Et troes simul & lycii tum dardana pubes. Verisimile autem est: hoc in loco eam fuisse: quam poeta dardaniam uocat: ut Nublgenna primum satus ab loue dardanus ipsam Dardaniam posuit. Nunc uero ne urbis quidem uestigium usquam apparet, Platos post dilluuium tria uiuendi genera putar con

---

Strabo (with Guarinus Veronensis, Gregorius de Tipherno), Strabo de situ orbis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Strabo_de_situ_orbis.
