Latin
447.1 to 447.4
Strabo, Strabo de situ orbis 447.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
Secundae ciuilitatis exemplum Dardanum ponit: qui Dardaniam posuit: quoniam nondum ilion esset iio In campo: sed adhuc idae montana tenerent, Protinus illa fuit multis habitantibus aucta Tertiae exemplum ilum ponit quem ilii conditorem tradunt. Vnde par est eum in medio campo sepultum esse: quoniam prior ausus est in campis habitare: unde illud est. hi ueterem ad tumulum: atque ili monumenta rubeant. Dardanii medium qua campus Erineon ambit, Sed nec hic omnino ausus est: nam nec ibi urbem condidit: ubi nunc est. sed. xxx. fere stadiis superius ad orientem idam &dardaniam uersus: iuxta eum qui nunc iliensium uicus dicitur. Noui ilienses gloriae cupidi cum uellent hanc esse antiquam urbem coniectandi causam praebuerunt: ex Homeri poesi. Haec. n. non uidetur ea esse: quae ab Homero describitur. Sunt alii qui scripserunt urbem hanc multa loca mutasse postremo hic constitisse, idque ex oraculo. Tales itaque mutationes quae tunc in inferioribus partibus contingerunt ciuili tatum &uiuendi differentias efficere arbitror. Sed de his alias. Tandem iliensium qui nunc sunt urbem: ui cum esse dicunt: qui Palladis templum habet. idque paruum ac tenue. Alexandrum uero quum ex uictoria red ret apud granicum habita teplum donis exornasse atque urbem appellasse: &ut aedificiis repararetur: cura toribus mandasse: &liberam &immunem censuisse, postea subactis persis humanissimam epistolam misis se in qua se eam magnificaturum pollicebatur &insigne templum conditurum &sacrum certamen instituturum: post eius obitum Lysimachus urbis cura suscepta: delubrum construxit &murum circunduxit: &uicias &antiquas urbes in ea habitatum deduxit: quae iam erant labefactate: is etiam Alexandriam curauit: quae iam ab Antigono habitata erat: &antigona appellata: nomine tamen immutato. Pium. n uisum est Alexandri suc cessoribus: ut prius de nomine illius utbes conderent: postea de suo eaquidem permansit &aucta est: nunc quoque romanorum coloniam accepit: &inter claras putatur: &quod nunc ilium est: uicus erat in urbis modum quum primum romani asiam ingressi Antiochum magnum eiecerunt ex ea regione: quae intra taurum est. De metrius Scepsius refert: cum adolescens adhuc in eam urbem pegrinaretur abeo neglectam uidisse: ut ne cocti lia quidem tecta haberet.