# Strabo de situ orbis 447.1-4

Strabo, Strabo de situ orbis, 447.1 to 447.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/447.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/447.1

Secundae ciuilitatis exemplum Dardanum ponit: qui Dardaniam posuit: quoniam nondum ilion esset iio In campo: sed adhuc idae montana tenerent, Protinus illa fuit multis habitantibus aucta Tertiae exemplum ilum ponit quem ilii conditorem tradunt. Vnde par est eum in medio campo sepultum esse: quoniam prior ausus est in campis habitare: unde illud est. hi ueterem ad tumulum: atque ili monumenta rubeant. Dardanii medium qua campus Erineon ambit, Sed nec hic omnino ausus est: nam nec ibi urbem condidit: ubi nunc est. sed.xxx. fere stadiis superius ad orientem idam & dardaniam uersus: iuxta eum qui nunc iliensium uicus dicitur. Noui ilienses gloriae cupidi cum uellent hanc esse antiquam urbem coniectandi causam praebuerunt: ex Homeri poesi. Haec.n.non uidetur ea esse: quae ab Homero describitur. Sunt alii qui scripserunt urbem hanc multa loca mutasse postremo hic constitisse, idque ex oraculo. Tales itaque mutationes quae tunc in inferioribus partibus contingerunt ciuili tatum & uiuendi differentias efficere arbitror. Sed de his alias. Tandem iliensium qui nunc sunt urbem: ui cum esse dicunt: qui Palladis templum habet. idque paruum ac tenue. Alexandrum uero quum ex uictoria red ret apud granicum habita teplum donis exornasse atque urbem appellasse: & ut aedificiis repararetur: cura toribus mandasse: & liberam & immunem censuisse, postea subactis persis humanissimam epistolam misis se in qua se eam magnificaturum pollicebatur & insigne templum conditurum & sacrum certamen instituturum: post eius obitum Lysimachus urbis cura suscepta: delubrum construxit & murum circunduxit: & uicias & antiquas urbes in ea habitatum deduxit: quae iam erant labefactate: is etiam Alexandriam curauit: quae iam ab Antigono habitata erat: & antigona appellata: nomine tamen immutato. Pium. n uisum est Alexandri suc cessoribus: ut prius de nomine illius utbes conderent: postea de suo eaquidem permansit & aucta est: nunc quoque romanorum coloniam accepit: & inter claras putatur: & quod nunc ilium est: uicus erat in urbis modum quum primum romani asiam ingressi Antiochum magnum eiecerunt ex ea regione: quae intra taurum est. De metrius Scepsius refert: cum adolescens adhuc in eam urbem pegrinaretur abeo neglectam uidisse: ut ne cocti lia quidem tecta haberet.

---

Strabo (with Guarinus Veronensis, Gregorius de Tipherno), Strabo de situ orbis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Strabo_de_situ_orbis.
