Latin
447.9 to 447.13
Strabo, Strabo de situ orbis 447.9-13
Unproofread scanNot analysed yet
Post abydum itaque est promontorium dardanium de quo pauloante fecimus mentionem: &ciuitas dardanus. lxx. stadii ab ambydo distans: inter haec Rhodius amnis emittit apud quem in cheronneso Cynosema est. Hecubae sepul chrum quidam Rhodium dicunt in Esapum emittere: qui unus ex his est: qui a poeta commemorantur, Et septem Rhesi uada tum rhodium: atque caresum. Dardanus prisca res est &adeo spreta: ut saepe reges alii Abydum transtulerint: alii rursum in pristinam habuerint conditionem: hoc in loco Cornelius Sylla Romanorum impator: &Mithridates cognomento Eu pator conuenerunt: ut bellum dissoluerent. non procul hic est Ophrunium: &in eo Hectoris lucus in loco cen spicuo. deinde pteleus lacus: deinde Rhytium urbs in colle sita ®io littoralis Rhitio continua &Halithenes &Eantium: in ea est Aiacis tumulus &templum &statua: quam ab Antonio ablatam: &in aegyptum asportatam: Augustus caesar iliensibus restituit: quemadmodum plerisque aliis: Nam pulcherrima dona quae il le ex clarissimis templis abstulerat: aegyptiae largiem: hic deis reddidit: post thytium est Sigeum urbs diruta &nauale &achiuorum portus: &achaia castra &latus: quios dicitur, &Scamandri hostia. Nam Siois &Scamander in campo concurrentes: multum lutum deuehunt: unde maritimam oram exaggerantes os obstrunt: &maria stagnantia: &loca palustria efficiunt. iuxta sigeum promontorium in cheronnelo est protosileum &eleusa de quibus in rebus thraciis ante dictum est. Huius orae spacium a rhytio usque Sigeum &achillis tumulum: recta na uigantibus est stadiorum. lxx. nouo ante ilio tota subiacet. xii. fere stadiis ab eo distans iuxta achiuorum portum. a priore antem alii. xxx. stadiis ad partem: quae est idam uersus. Achilles &templum habet: &tumulum iuxta Sigeu Patroclus autem &antilochus tumulos quibus omnibus &aiaci Ilienses sacrificant. Herculem uero non colunt