# Strabo de situ orbis 450.1-4

Strabo, Strabo de situ orbis, 450.1 to 450.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/450.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/450.1

causam afferentes: quod is urbem fuerit depopulatus. At ille (inquiet aliquis) ita eam depopulatus est: ut posteris depopulaturis: labefactatam quidem reliqueret: ciuitatem tamen: unde poeta sic inquit. Pergama diripuit plateas uiduauit & omnes Viduatio, naquaedam hominum imminutio est: non tamen extremum exitium sed ii quibus ipsi sacrificant: & quos ut deos colunt ex toto eam deleuere: nisi hoc camnae dicant esse: quod hi iustum bellum intumlerunt. Hercules uero iniustum: Laomedontis equorum gra: cui rei rursum fabula occurritur, non mequorum gra sed mercedis pro hesione ac ceto: sed omittamus haec: nam fabularum commenta recidimus: fortasse aliquae ueriores camnae non latent: perper quaes iliensibus incessit: ut alios colerent: alios minime: poeta significare uidetur eam paruam urbem fuisse: quum de Hercule dicit. Cumque uiris paucis: & sex cum nauibus: ipsa Pergama diripuit: plateas uiduauit & omnes Hac ratione Priamus magnus ex paruo & Rex regum effectus uidetur: ut diximus: paululum ab hac ora progredienti: est acheium: quod iam ad ulteriorem tenediorum regionem pertinet: quae loca cum ad mare talia sint: iis troianus campus imminet usque ad idam: stadia plurima ascedes: orientem uersus huius praetermontana pangusta quidem est partim ad meridiem extensa: usque ad loca quae apduam scepsim sunt: partim ad septentrionem: usque ad Lycios quam iuxta zeliam habitant. Hanc poeta subaenea & antenoridis ponit ac pardaniam uocat, postea est Cebrinia: magna ex parte campestris: quae quodammodo pariter cum dardania progreditur. Erat etiam olim urbs cebrinia: demetrius hucusque ilii agru Hectori subditum partendere arbitratur progredientem a nauali usque in cebriniam ibique Ale xandri & Oeones sepulturam ostendi: quam dicunt Alexandri uxorem fuisse: prius quam Helenam raperet: & poeta inquit. Cebrionem haud propria priamo de coniuge natum Quem consentaneum est a regione: uel ut ab urbe potius nomen habuisse. Cebriniam uero scepsim usque procedere & eorum confinium esse scamandrum: medium interea fluentem.

---

Strabo (with Guarinus Veronensis, Gregorius de Tipherno), Strabo de situ orbis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Strabo_de_situ_orbis.
