# Strabo de situ orbis 450.9-11

Strabo, Strabo de situ orbis, 450.9 to 450.11. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/450.9
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/450.9

Erienos etiam asper quidam locus in quo multae sunt Caprificus: antique urbi subiacet, quare illud quod ab andromacha dr ualde huic conuenit: ut Tu populos consiste tuis, ad Erineon Hector Qua patet accessus uel adiri moenia possunt Nouae autem urbi non conuenit: phagus quoque paulo inferior est Erineo: de qua achilles ait Dumque ego apduam troiam certarem: e moenibus Hector Longius ad pugnam nunquam prodire uolebat. Sed Sceas portas: & phagum exhibat ad usque. Praeterea id quod nunc nauale der. adeo uicinum est nouae urbi. ut merito partim troiamorum dementiam liceat ad mirari: partim metum. Dementiam quidem si tanto tpere id immunitum hebant cum urbs propinqua esset. & tanta ciuium & sociorum multitudine abundaret, Nuper nulactum murum inquit. uel non est factus, sed poeta qui eum finxit etiam deleuit (ut Aristoteles dicit) Merum uero: si facto muro ex eo pugnabant: cum hostes ad nauale irruentes, e nauibus certarent. Verum cum illi id imunitum haberent, non audebant ad obsidendum accedere, cum distantia parua esset, nauale miuxta Sigeum est: & scamander ope emittit. distans ab ilio stadiis.xx. Quod si quis dicat eum qui nunc achiuorum portus uocatur. nauale fuisse propinqorem locum dicet.xx. stadiis ab urbe distantem, & campum ad mare addet, quia totus campus qui ad mare ante urbem iacet, fluminum aggestio est quampper si nunc iii xii, stadiorum interuallum est: tunc dimidio minus errat: narratio quoque ab Vlysse ad Euneum hinta: a nauali ab urbem magnum spatium esse significat: ut aciem sub troiam duximus: & in progressu ait nimium longe a nauibus uenius. Mittuntur etiam speculatores uisuri num apud naues maneant: ualde remotia moenibus: an in Vrbem retrocedant: & Polydamas dicit. Numne reuertamur socii decernite in urbem?

---

Strabo (with Guarinus Veronensis, Gregorius de Tipherno), Strabo de situ orbis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Strabo_de_situ_orbis.
