Latin
453.1 to 453.4
Strabo, Strabo de situ orbis 453.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
urbem eandem esse: qua deleta qui Sigeum &Rhytium habitabant: regionem inter se partiti sunt ea autem restituta omnia reddiderunt. Idam proprie multifontem dici existimant. propter fluminum multitudinem ex ea profluentium, praesertim ubi Dardanica regio ei subiacet. usque Scepsim &Iliensia. Demetri us eorum locorum gnarus, ut hon indigena, ita inqiuem collis quida Idae nomine Cotylus. ultra Scepsim. ad ciac. xx stadia, ex quo Scamander &granicus &esapus fluunt. sed hi ad septentrionem &propontidem tenduntie pluribus fontibus manantes. Scamander ad occasum ex uno fonter fontes inter se distant. xx. stadiorum interuallo, &finis esapi ab ortu suo plurimum distat quingentis fere stadiis cuius poeta inquit. Dicendi causam praestat mirandus aquarum Fluxus hic geminis Scamander fontibus exit. Alter enim tepidis fumosus labitur undis. Alter at in medio tranfertur frigidus aestuQuam uix &grando &glacie distinctus aquai tepidis. i. calidis: addidit etiam fumosus quia fumus ex eo sit sicut ex igni. Sed in eo loco nunc calidae aquae non inueniuntur: nec Scamandri fons ibi est: sed in monte: isque unus &non duo. Calidas quidem defecisse uerisimi le est: frigidae autem per deriuationem e Scamandro effluentes iuxta hunc locum exoriuntur: uel quia prope Scamandrum iut: atque haec aqua scamandri fons dicitur. nam hoc modo plures fonres eiusdem fluminis dici possunt. In hunc Andri us influit ex quandam carisine montana regione: compluribus uicis habitata &optine culta: quae dardanicae adiacet: usque ad loca zeliae ac pityae finitima. eam regionem a careso flumine dictam putant: cuius poeta meninit Et septem rhesi uadaitum thodium: atque caresum Hic idem dicit urbem de nomine fluminis appellatam erutam esse. Rhesus fluuius nunc rhointes appellatur: nisi qui in granicum influit: rhesus sic. Septemuadus que multiuadum nominant septies partransitur: a locis pulchre pinui rinitimis uicum celenas eunti: &aesculapium Lysimachi opus. De pulchra pinu: Attalus qui prinus regnauit ita scribit ambitum eius esse pedum. xxiiii. altitudinem a racide. Ix, &vii. postea in tria scissam aequam liter in ter se distantia: iterum unum apicem cohiberi: totam eius altitudinem esse duorum iugerum &xV, cubitorum distat ab Adramyttio stadiis centu &xxx. ad septentrionem.