# Strabo de situ orbis 454.1-4

Strabo, Strabo de situ orbis, 454.1 to 454.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/454.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/454.1

torrens magnus est: & celebris perprpoetam qui eum nominauit. Haec loca dardanio agro & sceptio sunt continua tanquam alia quidam dardania: humiliora tamenn. Nunc assiorum & gargarensium sunt usque ad mare lesbum: contenta in regione quae olim Antandria erat & Cerebriniorum & Neandrinorum & Amaxitamorum agro: neandrini, multra amaxitum sunt: cum & ipsi circa lectum sint & magis mediterranei & magis ilio propinqume nam.c. &l. stadiis ab eo distant, ultra hos sunt cebrinini: ultra cebrini os dardanii usque palescepsim atque scepsim ipsam. Alceus antandrum lelegum urbem dixit: ut Vrbs lelegum in primis antandros Scepsius eam in adiacentibus potest ita: ut in cilicum terram exeat, his noquodammodo leleges sunt finitimi: australe idae latus terminantibus: humiles tamen sunt: & ii & qui maritimam oram attingut, praeserti iuxta adramyttium nam post lectum est polymedium locus quidam ad stadia.xi.ab eo distans, uel ad. lxxxilucus peruus est circa mareuel ad,c. &. xl. gargara: quam in promontorio quodam iacet: quod sinum efficit, qui proprie Adramytticus uocatur. nam te ta ora a lecto usque canas hoc eodem nomine appellatur: in quo & eleaticus comprehenditur: & proprie eum adramyr tinum dicunt quia promontorio, clauditur: in quo gargara sunt & a promontorio pyrra uocitato, in quo Aphrodi sium situm est: oris latitudo est a promontorio in promontorium spatium centum & xx, stadiorum: interius est antandros cui mons imminet: quem Alexandriam uocant. ubi deas a Paride iudicatas dicunt: & Aspaneus ubi idae mate ries ceditur: Hicomeam aptant postea per flumen deducunt. Deinde est Astyra uicus: & lucus Astyrinae Dianae sacer in proximo est adramyttium atheniensium colonia: quae & portum hbent & nauale, extra si num & pyrram promontorium est cisthena urbs deserta: quae portum hbent, ultra eam in mediterranea est aeris uena & perperina & Trarium: & aliae huiusmodi habitationes in sequenti mityleneorum tota sunt habitationes Coryphantis & Heraclia. Deinde Attea: deinde arneus & Pitana & caici fluminis ostia quae iam ad elaiticum sinum pertinent: in ulteriore regione est malia: & reliquus sinus usque canas sed rursum de singulis dicamus: si quod praetermissum est memoria dignum: ac primum de scepsi.

---

Strabo (with Guarinus Veronensis, Gregorius de Tipherno), Strabo de situ orbis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Strabo_de_situ_orbis.
