# Strabo de situ orbis 457.5-8

Strabo, Strabo de situ orbis, 457.5 to 457.8. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/457.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/457.5

T granes iuitum eum remisit Mithridati: iam e paterno regno fugienti. Ille siue regis opera siue morbo: nam utrumque dicitur: in itinere mortuus est. Ac de sceptiis quidem haec. Post scepsim sunt Andira & pioniae & gar garensis ager, circa Andira lapis quidam inuenitur: qui combustus ferrum sit, deinde cum terra quaedam in fornace ex coctus. Pseudargyrum exudat terra: quae terra si aes accepit fit mixtura: quam uidam orichalcu uocant. Pseudargyrum etiam circa tmolum gignitur: Haec sunt ea loca quae leleges tenebant, eodem modo & Assersia assus & arte & natura munitus est. Ea a mari & portu longum & erectum ascensum habet. unde illud Straronici commo de dictum est: qui sceleri passu Assumit mortis: piculi adit. Portus agere ingeti constructus est. Hic fuit cleantes philosophus Stoicus qui zenonis Citiensis scollae successit: quam postea Crysipo solensi reliot. Hoc in loco Aristoteles aliquaediu permansit proper eam affinitatem quam cum Hermia tyranno contraxerat. Fuit ant Hermias eunu chus: trapezite cuiusdam famulus qui athenas profectus platonem Aristotelemque audiuit. Postea ad dominum reuersus atque cum eo primum & Aternenses & assenses agresso impauit, postea illi successit & Aristote lem & Xenoncratem ad se accersitos diligenter curauit: Aristoteli et fratris sororem dedit, per id tpas Memnon Rhodius cum psis ministraret & exercitum duceret: simulata cum eunucho amicitia hospitalitatis nomine & tractandarum rerum gra illum ad se uocat: quem cum compraehendisset ad regem misit: Ibique suspensus est. Philosophi uero fugientes loca a persis occupata: incolumes euasere. Myrsilus dicit Menthymneos Assum condidisse. Hellanicus eam aeolicam esse uult, quaere & gargara & lamponia aeolica sunt: nam assii gargare condiderunt quae non bene habitatur. nam reges incolis ex urbe mileto deductis illam desertam reddi derunt: quaere Demetrius Scepsius eos pro aeolibus semibarbaros effectos dicit: ut uero homerus putat haec omnia lelegum erant: quos quidam cares nominant: quanquam Homerus eos seperat: ut Ad mare stant cares: curuato & paeones arcuEt lelegum populi: & Cautones.

---

Strabo (with Guarinus Veronensis, Gregorius de Tipherno), Strabo de situ orbis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Strabo_de_situ_orbis.
