# Strabo de situ orbis 457.9-11

Strabo, Strabo de situ orbis, 457.9 to 457.11. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/457.9
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/457.9

Quod quidem diuersi a Caribus fuerunt habitabant atm inter eos qui sub Aenea erant: & eos qui a poeta cillices ap pellantur: sed ab Achille uastati in cariam migrauere: & loca occupauerunt circa eam: quae nunc Alicarnassus dicitur: urbs pedasus ab eis deleta: non amplius extat. In alicarnassensium uero mediterranea: quam ab eis pedasa dicta sunt: urbs erat & regio nunc pedasensis appellatur. in ea dicunt octo urbes prius lelegas habitasse quum hominbus florerent qui perper Cariam occupauerunt usque Mindum & Bargylia & pisidie multum absciderunt: po stea exercitum cum caridus duncentes: in totam graeciam sunt diuisi & genus delectum est. Ex octo ciuitatibus sex manu solus in unam contulit ut Callisthenes refert. Mindum uero cum gela seruauit. Pedasii & eorum finitimi (ut He rodotus scribit) maximam diligentiam habent: ut eorum sacerdos Palladi sacrabarbam habeat quod eis ter contigit pedasus oppidum est in agro: Satratoicensium lelegum sepulturae: & munitiones & habitationum uestigia apduam mi lesios & in tota caria apparent. oram quae post lelegas sequitur leleges habitauerunt: ut Homerus uult, nunc eam adramyttini habent: & Atarnenses & ditanei usque ad caici fluminis ostia, Cilices (ut antediximus) in duos diuisi erant principatus: alterum Erionis alterum mynetis unde Thebam Eetionis urbem dicit: ut

---

Strabo (with Guarinus Veronensis, Gregorius de Tipherno), Strabo de situ orbis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Strabo_de_situ_orbis.
