# Strabo de situ orbis 458.6-9

Strabo, Strabo de situ orbis, 458.6 to 458.9. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/458.6
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/458.6

fere stadiorum est: unus quodammodo dei: quantum Vlyxes uidetur nauigasse, nam quam primum egressus est: sacrificium deo facit: no cte uero occupante ibi manet: mane ant nauigat: ab urbe amaxito tertia fere parte dicti interualli quare Vlyxes eadem die nauigare poterat ad nauale si sacrificium perfecisset, circa Apollinis Cillei templum est: Cilli monumentum: ingens quidem tumulus: hunc pelopis Aurigam: ducem locorum dicunt. a quo forsam cilicia dicta est uel contra: quae de teucris aut de muribus traduntur. a quibus Sminthius appellatus est, quando quidem Smin thei mures uocantur huc transferenda sunt. Solent homines a puis rebus imposita: huiusmodi quibusdam lenientis mitigare. Nam & a culicibus quos Otei conopas uocant: Hercules conopion apud illos collitur: quoniam eos ab iis liberauit. Apud Erythreos quoque miliuntem habitantes Ipoctonus colitur: quod Ipon uineis infesti simus sit nam ex erythreis omnibus apdm illos solum talis bestiola non gignitur. Rhodii ant Apollinis Erethibi templum habent in agro suo. Hirubiginem erethibam uocant: apdm aeoles qui in asia sunt: mus quidam pornopion uocatur. Boetii autem hoc modo culices uocant: & sacrificium sit Apollini pornoponi. Mysia itaque circa adramyt tium est: ea olim sub lydis erat: & adhuc in ipso adramvttio lydiae portae appellantur. cum urbs (ut dicunt a lydis fuerit condita Astyra uero per uicus propinquas est: ad mysiam putant ptinere. Fuit olim oppidulum in quo erat Astyrinae Dianae templum in loco: cui Antandrii religiose preerant: quibus id apprine uicinum est distat ab antiqua chrysa stadiis,xx.quae etiam templum in luco hbent eius est achillis uallum: in mediterranea est the ba ad stadia. l. quam poëta cistam siluis Hypoplacon dicit: ubi nec hypoplacos: nec plax: quiequam uocatur: nec sil ua imminet: quaquam dae proxima sit. Theba ab astyris distat ad stadia. lxx. ab andiris. Ix.quae omnia sunt desertorum locorum nomina: uel male habitatorum uel torrentium fluuiorum tamen perper antiquas historias celebrata, urbe memorabiles sunt. Assus adramyrtium quod in bello mitridatico calamitate maxima oppressum est. Nam Diodorus impator consilium ciuium deleuit: regi cupiens gratifari: simulque ex academicis philosophis se unum esse: & ius dicere & oratoriam exercere simulans: qui & in eum locum cum rege profectus est.

---

Strabo (with Guarinus Veronensis, Gregorius de Tipherno), Strabo de situ orbis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Strabo_de_situ_orbis.
