Latin
461
Strabo, Strabo de situ orbis 461
Unproofread scanNot analysed yet
stat stadiis centum &. XXX. Subterraneum hunc meatum torrens quidam in os eius incidens aperuit: quam postera die a pastore quodam ad sacrificium eunte: apud andira fortuito repertus est. A tarnius est Hermini tyranni se des: post quem est pitana urbs aeolica quae portus duos habet: &Euoenus fluuius qui eam praeterfluit: ex quo aquae ductus Adramyttinis factus est e pitana est Arcisilaus academicus: qui cum zenone apud pole monem didicit: in ipsa pitana locus quidam mari proximus: artaneus uocatur sub pitanam iuxta eam quae insula nuncupatur: tradunt apud pitanam lateres super aquis innatare: quod &in eturia in insula quaedam contingit. Nam cum terra leuior sit quam aqua uehi ea contingit. Possidonius uidisse se refert ex quadam creta quae res de argenta tas abstergit lateres factos fluitate. Post pitanam est Caicus: qui ad stadia. xxx. in sinum elaitacum emittit. Elea polis. xii. stadii est ultra caicum quae aeolicae &pergamenorum portus centum. xx. stadiis distas a pergamo, deinde ad stadia centum est Cana promontorium quod contra lectum consurgens adramyttinum sinum efficit cuius pars est elaiticus. Canae locrorum oppidulum qui ex cygno profecti sunt: ad australiora lesbi extrema situm est in agro caneo Ismusque ad Arginusas partendii, &usterius promontorium quod nonnulli aegam nominant: eodem nomine quo animal: sed secundam syllabam longam proferri oportet. Aegam sicut Actan &archan: sicin, totus mons nominabatur: quem nunc canam &canas uocant, circum montem austrum &occasum uersus est mare: orientem uersus caici campus subiacet, aquilonem uersus Elaiticus ager mons ipse satis per sese contractus est: uergit tamen ad argenum pelagus unde ei nomen est postea id promontorium aega est appellatum ut Sapho dicit: Reliquu uero cana &canae inter Eleam Pitanam Ataneum &Pergamum est teuthranea: distans a qualibet harum citra caicum supra stadia. lxx. Teuthras cilicum &misorum rex memoratur. Euripides dicit Augam ab Aleo patre: cum ab Hercule corrupta deprehenderetur in urna quadam cum Telepho filio impositam &in mari demersam esse. Sed Palladis prouidentia urnam ad caici ostia transmissam euasisse. Teuthrantem quum eos excepisset: Augam in uxorem Telephum etiam pro filio habuisse: quae cum fabulosa sint: aliam profecto causam fuisse par est: qobrem Arcadis filia cum mysorum rege congressa fuerit, &qui ex ea natus est regno suc cesserit. Creditum itaque est Teuthrancem &Telephum regioni imperasse quae teuthraniae &caico proxi ma est: poeta sic huius historiae mentionem facit. Ipse Neoptolemus telo traiecit acuto: Magnanimum heroa Eurypylum: quem Telephus olim Progenuit: multi circum cecidere sodales Cetii: ad exitum ob muliebria dona ruentes: In quo poeta potius nobis innuit qua quicquam aprte dicat: neque. nscius quos cetios accepere debeamus nec