# Strabo de situ orbis 461-4

Strabo, Strabo de situ orbis, 461. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/461-4
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/461-4

quaedam iacent: aliae exterius: aliae inter eam: atque continentem iam nos tempus admonet ut de his dicamus. Nam & haec aeolica sunt: & lesbos fere aeolicarum urbium metropolis est: Sed ab iis incipiendum est: a quibus oram quae iuxta ipsam est persecuti sumus: a lecto itaque Assum nauiganti: Lesbiae regionis initium est secundum Sigriam promontorium eius ad aquilonem: Hoc in loco est Methymna Lesbiorum urbs. l.stadiis distans ab ora Polv medii Assum uersus: uniuersae isulae ambitus est stadiorum centum supra mille. Singula quidem ita se habent a Methymna usque Maliam: quod est australissimum extremum a dextra insulam habentibus: ad quod canae plurimum insulae opponuntur & terminantur stadia sunt, ccc. & .Xl. Hinc usque sigrium: quod est insulae longitudo quingenta & sexaginta inde in agrum Methymneum, coac. x. Mithylene inter methymna & Maliam iacet ciuitas maxima quae a Malia distant stadiis. lxx. A canis, c. ac uiginti totidem etiam ab Arginusis: quae tres insulae sunt non sane magnae continenti proximae canis adiacentes inter mytilenem & methvmnam iuxta uicum agri methym nei nomine Egirum. Insula est angustissima traiectum habens in pyrreum euripum stadiorum.xx. Pyrra sita est in occi dentali Lesbi latere: Distat a Malia stadiis.c. Mithylene portus duos habent: quorum australis clausus est: &. l. triremium ac nauium capax. Borealis uero magnus est ac profundus aggere protectus. Ambobus obiacet parua quaedam insula partem quandam habens urbis ibi habitatam. Et rebus omnibus pulcherrime instru cta est: uiros claros habuit antiquitus quidem pittacum unum ex septem sapientibus: & Alcaeum poetam & Antimenidem fratrem eius: quem babyloniorum sotium Alcaeus dicit magnum certamen pegisse: atque ros e maximis laboribus eripuisse uiro pugnacissimo, & ut inquit regnum luctatore interempto: ac solo relicto & calamitate opresso: cum iis Sappho claruit admiranda res nam nullam foeminam scimus hoc memorabili tempore huic similem uisam: nec in minima parte poeticae cum illa comparandam.

---

Strabo (with Guarinus Veronensis, Gregorius de Tipherno), Strabo de situ orbis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Strabo_de_situ_orbis.
