Latin
462
Strabo, Strabo de situ orbis 462
Unproofread scanNot analysed yet
Nam Eetion &eius filius ante dinumerationem dicuntur interiisse: ut
Ipse meum patrem uita spoliauit Achilles:
Et thebam cilicum pugnando diruit urbem.
Tum septem fratres: qui se intra recta tenebant:
Abstulit una dies: pariterque in tartara misit.
Hos etenim cunctos celer interfecit Achilles.
Eodem modo qui sub Mynete erant: &duces &urbem amiserunt, ut
Ille quidem deiecit Epistrophon: atque myneta:
Funditus euersa diuini sede mvnetis.
Leleges autem certaminibus praestantes facit: ut quum sic ait
Ad mare stant Cares: curuato &paeones arcu
Et lelegum populi &Caucones. Et illud
Satnion oenopidem contorta perculit hasta
Quem quondam nais peperit pulcherrima nymphae.
Oenopi: seruaret dum Satnioentis ad undam
Ille boues.
Nam non ita defecerant: ut nullam per seipsos multitudinem facerent: praesertim eorum rege adhuc superstite.
Sub cuius lelegum populi ditione tenentur.
&urbe non omnino deleta: infert enim Pedason excelsam sub Satnionte, in dinumeratione uero eos praetermisit: ratus multitudinem non sufficere: ut in dinumeratione poneretur: uel sub hectore: quam hos dicat troianis ualde amicos esse. Nam Lycaon qui hectoris frater erar: sic inquit Me paruum: paruo uicturum tempore. Mater Laothoe genuit, pater illi maximus Alceus. Sub cuius lelegum populi ditione tenentur.
Myrsilus
Megalagy
Cleantis
Diophanes
Potamon
Lesbocles
Crinagoras
Theophanes
Pyrra
Eressus
Sigrium
Theophra
stus
Phanias
Tyrtamus
Antissa
Methym
Arion
Terpandrus
Hellanicus
Callia:
Hecatonnesi
Hecatos
Apollo
Pordoselena
Poroselena
Aspordios
Asporinas
Pordalis
Pordacon
Lesbos
Pedasos
Lycaon
Laothoe
Alceus