# Strabo de situ orbis 462.6-7

Strabo, Strabo de situ orbis, 462.6 to 462.7. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/462.6
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/462.6

Apollo est: nam per totam hanc oram Apollo colitur: usque in tenedum. Smintheus uel Cilleus uel gryneus: uel alio aliquo nomine uocatus: proxima his est Pordoselena: in qua est eiusdem nominis ciuitas: & ante ciuitatem alia insula maior ea: & urbes eiusdem nominis deserta: quae Apollinis templum habet, nonnulli nominum inam iam fugientes. Hanc prodoselenam dici malunt: montem quoque aspordinon pargamo proximum cum sit asp & sterilis: asporinon & templum quod ibi est: matris deum asporinae: quid igitut dicemus de pordali & de sa perde & Perdica & de Simonido illo? Cum loris pordacis cadentes. Idest madidis: & in antiqua comoedia Pordacon locus est stagnantibus aquis: lesbos aequaliter distar a Tenedo Lemno & Chio: intra..fere stadia: cum leleges ac cilices adeo cum troianis congruerent: quae runt quare non ponuntur in dinumeratione troiana: uerisimile quidem est: cum perper ducum discordiam & urbium deuastationem cilices pauci relicti essent: ut sub Hectore ponerentur.

---

Strabo (with Guarinus Veronensis, Gregorius de Tipherno), Strabo de situ orbis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Strabo_de_situ_orbis.
