# Strabo de situ orbis 464.9-10

Strabo, Strabo de situ orbis, 464.9 to 464.10. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/464.9
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/464.9

xxx, quanquam non Cuma paucae sint deletae. Carpuntur cumani: ut homines insuli & hebetes: ob hanc causam (ut quidam putant) Lesbus quod eccaannis post eius urbis aedificationem portus uectigalia exegerunt: cum antea populus eiusmodi prouentum non haberet: quare obtinuit opinio: quod hi homines sero sentirent: cum urbem ad mare habi tarent: dicitur etiam aliter: quod publica pecunia mutuo accepta porticus construxerunt: postea cum pecuniam constituta die non reddidissent: a deambulatione arcebantur: sed cum pluuiae essent: i dedecus quod dam creditores edictum mittebant: ut cumani porticus subirent: & eum praeco ita inclinaret: porticus Ephorus subire dictum esse prouerbium: quod cumani non sentiant: quod in plurima porticus subeunda sit: etiam si nemo per praeconem admoneat. Vir sine controuersia clarus ex hacurbe est Ephorus isocrati oratoHesiodus ri familiaris qui & historiam conscripsit: & de inuentionibus tractauit, & ante hunc etiam Hesiodus poeta: nam ipse dicit patrem suum relicta aeolica: cumam in boetiam migrasset: ut Atque inopem coluit uillam quae iuncta heliconi: Nec per frigus erat cuiquam opportuna: nec aestum. Homerus. Homerum uero hinc esse non satis constat. Multi.

---

Strabo (with Guarinus Veronensis, Gregorius de Tipherno), Strabo de situ orbis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Strabo_de_situ_orbis.
