# Strabo de situ orbis 464

Strabo, Strabo de situ orbis, 464. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/464
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/464

Haec itaque hanc habent uerisimilitudinem. Verisimilitudo est: si quis exquisitam rei alicuius determi nationenm quaerat in poeta: ut quousque Cilices & pelasgi pertendebant: & Cetii qui inter eos sunt: & Eurypylo subditi de Cilicibus quidem atque ii: qui sub Eurypylo erant: quantum attinebat dixius & quod caicus maximme haec terminat. Consentaneum est: ut deinceds pelasgos constituamus: tum ex ii: quae Hippothoab Homero dicuntur. tum ex alia historia Homerus enim sic ait. Hippothous populos ducit turmasque pelasgum. Nam quicunque tenent larissae fert ilis arua Hippothous regit: & par marti in bella pileus, Tautamide letho geniti de gente pelasga. Laryssa Quibus uerbis satis magnam pelasgorum multitudinem significat: non nipopulum dixit: sed populos. Cum ue

---

Strabo (with Guarinus Veronensis, Gregorius de Tipherno), Strabo de situ orbis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Strabo_de_situ_orbis.
