# Strabo de situ orbis 465.6-9

Strabo, Strabo de situ orbis, 465.6 to 465.9. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/465.6
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/465.6

Hic galatas proelio maximo superauit, & Romanorum amitus fuit: & cum eis aduersus Philippum pugnauit in classe rhodiorum: obiit iam senior cum annis.xi. & tribus regnasset filios quattuor reliquit ex Apollonide Cyzicena Eumenem Attalum Phileterum & atheneum e obus iuniores priuatum statum duxerunt. Eumenes natu grandior regnauit. Hic cum Romanis aduersum anthiochum magnum, & aduersum persen bellum gessit a Romanis totam eam regionem accepit: quae sub antiocho circa taurum erat. Pergamum.n. in initio regionem attalici habebat non multam: usque ad elaitici & adramyttini sinus mare, is urbem muniuit & lucum Nicephorium seruit, templorum quoque dona & biblio thecas: & tantam pergami habitationem quanta nunc est ille diligentissime curauit. Regnauit autem annis quae dragintanouem. imperium attalo filio reliquit, qui ex stratonice ariarathi cappadotum regis filia natus erat. Filii admodum iuuenis & imperii tutorem fratrem attalum reliquit. Is cum annis,xx. & uno regnasset: multi: rebus gestis iam senior mortuus est. Nam aduersum Demetrium seleuci filium: cum Alexandro anthiochi fi lio bellum gessit. Ronanorum contra speudo Philippum sotius fuit. Diegylim quoque regen coepit ducto in thraciam exercitu: Prusiam interemit profecto illi filio Nicomede impium Artalo qui sub tutela erat reliquit. Is Philomator cognominatus: cum annis quinque regnum tenuisset morbo absumptus est: haeredes Romanos in stitu it, qui postea eam regionem, prouintiam fecerunt: & asiam uocauere eodem nomine quo & continentem. Cai cus Pergamum praeterfluit: per campum qui caicus appellatur: regionem ualde optimam: & totius sere misiae optimam percurrens uiri clari pergameni aetate nostra fuere. Mithridates Menodoti filius & adoborgion qui ex retrarchia stirpe galatarum fuit. hunc quum Mithridatis pellide congressum dicunt unde & puero no mem impositum est: fingentibus amicis eum ex rege natum. Hic contracta diu caesaris amicitia ad id ho norum pueniet: ut materni generis tetrarchia: & cum aliorum tum bosphori rex efficeretur. Sublatus est a Lysan dro: qui Pharnacem regem occidit: & Bosphorum occupauit. Hic quidem magnum nomen assecutus est. Item apollo dorus orator: qui artes conscripsit: & apollodoriam sectam introduxit: si qua tandem ea est.

---

Strabo (with Guarinus Veronensis, Gregorius de Tipherno), Strabo de situ orbis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Strabo_de_situ_orbis.
