# Strabo de situ orbis 468-2

Strabo, Strabo de situ orbis, 468. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/468-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/468-2

Antiphus. & Mesthles genuit quos maximus olim
Ad perfusa lacu gygaeo rura pylemon:
Maonas egerunt: Tmoli in radicibus ortos.
addunt etiam hunc quartum uersum
Pinguis ubi vda iacet: Tmolo supposta niuali.
Cum nulla Hyda apud lydos inueniatur, quidam uolunt Tychium hinc esse: qui a poeta dicitur.
Cerdonumque optimus hyde
Addunt etiam propterea quod locus siluosus est: & fulminibus tangitur hic arios esse: ut
infertur etiam.
Ex arimis: ubi stratum dicunt esse typhea.
Siluosos per agros: hydae praepinguis ubi gens.
Quidam hanc fabulam in cilicia fingunt: quidam pithecusis: ii praesertim qui simias dicunt arimos:
ab etrucis uocitari, nonnulli sardis Hydam uocant: nonnulli eius arcem scepsius uerisimilius eos dicere arbi tratur: qui arimos in exusta mysiae ponunt. At pindarus cum iis quae sunt in cilicia pithecusia coniungit quae sunt ante cumanum agrum: ac etiam sicula, Nam sub Etna siliciae Typhonem esse dicunt.
Quem ciliciae celeberrimum aedidit antrum:
Nunc circunfluus maris occulit fluctus.
Et rursum
Eius silicia lanigerum pectus premit
Illum Etna uinculis fortissimis coartat.
Et rursum
Immensum pater centimanumque Typhonem
Vis deum luppiter: apud arimos excruciat
Quidam syros pro Arimis accipiunt: quos nunc aramos uocant ac cilicas: quam apud troiam erant: in syriam

---

Strabo (with Guarinus Veronensis, Gregorius de Tipherno), Strabo de situ orbis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Strabo_de_situ_orbis.
