Latin
468.1 to 468.4
Strabo, Strabo de situ orbis 468.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
commigrantes: Syris eam regionem ademisse: quae nunc cilicia nominatur. Callisthenes auctor est: Arimos prope calycadnum esse: &sarpedonis promontorium iuxta Antrum Corycium a quibus uicini montes arimi uor cantur. Circum lacum Coioum sunt antiquam regum monumenta. apud sardis est Alyatis ingens tumulus super crepidie excelsa: &(ut Herodotus inquit) factus a multitudie ciuitatis: cuius maximam partem ancillae perfece runt: quam ut ille ait) omnes meretricantur, nonnullis hanc sepulturam meretricis monumetum dicunt. Sunt qui tradant lacum Coloum manufactum esse ad excipiendas eas inundationes: quae ex fluminibus auctis fiunt, Hypepa ciuitas est: ex Tmolo in Caystri campum descendenti, Callisthenes dicit: Sardis prius a Cimme riis captas: postea a Treribus ac cilicibus: quod etiam Callinum elegiae poetam significare arbitratur. Postea a Cy ro &Croseo: cum Callinus dicat Cimeriorum impetum in Esionenses eo tempore factum fuisse: quo sardis captae sunt. Scepsius Esionenses pro Asionenses lonice proferri putat: nam fortasse inquit maonia asia dicebatu Alia prata super circumque fluenta Caystri unde Homerus ait. Postea haec ciuitas incredibiliter ob uirtuntem instaurata est: ut nulla finitimarum inferior sit. Nuper uero mul ta eius aedificata ex terremotibus corruerunt. Sed Tiberii prouidentia qui per nostra tempora imperat: &hanc &multas alias suo beneficio repauit, quaecumque eo tpae eiusdem calamitatis participes fuerunt. Viri me morabiles ex eodem genere fuenrunt Diodori oratores: quorum natu grandior Zonas uocatus est uir qui multa certamina pro alia concertauit. Sed quo tpae Mithridates inuasit: accusatus quod ciuitates quae apd se erant: ad defectionem duceret: habita excusatione omnes calumnias diluit. Iunioris Diodori qui nobilcum amicicia coniunctus est historiae extant: &carmina &alia opera quae satis antiquum scribendi genus exprimunt Xanthus antiquus rerum scriptor Lydus quidem dicitur. Num uero sardianus sit: nobis incertu est. Post Lydos sunt Mysi &urbs philadelphia terraemotibus concussa. Non n.