# Strabo de situ orbis 468.1-4

Strabo, Strabo de situ orbis, 468.1 to 468.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/468.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/468.1

commigrantes: Syris eam regionem ademisse: quae nunc cilicia nominatur. Callisthenes auctor est: Arimos prope calycadnum esse: & sarpedonis promontorium iuxta Antrum Corycium a quibus uicini montes arimi uor cantur. Circum lacum Coioum sunt antiquam regum monumenta. apud sardis est Alyatis ingens tumulus super crepidie excelsa: & (ut Herodotus inquit) factus a multitudie ciuitatis: cuius maximam partem ancillae perfece runt: quam ut ille ait) omnes meretricantur, nonnullis hanc sepulturam meretricis monumetum dicunt. Sunt qui tradant lacum Coloum manufactum esse ad excipiendas eas inundationes: quae ex fluminibus auctis fiunt, Hypepa ciuitas est: ex Tmolo in Caystri campum descendenti, Callisthenes dicit: Sardis prius a Cimme riis captas: postea a Treribus ac cilicibus: quod etiam Callinum elegiae poetam significare arbitratur. Postea a Cy ro & Croseo: cum Callinus dicat Cimeriorum impetum in Esionenses eo tempore factum fuisse: quo sardis captae sunt. Scepsius Esionenses pro Asionenses lonice proferri putat: nam fortasse inquit maonia asia dicebatu Alia prata super circumque fluenta Caystri unde Homerus ait. Postea haec ciuitas incredibiliter ob uirtuntem instaurata est: ut nulla finitimarum inferior sit. Nuper uero mul ta eius aedificata ex terremotibus corruerunt. Sed Tiberii prouidentia qui per nostra tempora imperat: & hanc & multas alias suo beneficio repauit, quaecumque eo tpae eiusdem calamitatis participes fuerunt. Viri me morabiles ex eodem genere fuenrunt Diodori oratores: quorum natu grandior Zonas uocatus est uir qui multa certamina pro alia concertauit. Sed quo tpae Mithridates inuasit: accusatus quod ciuitates quae apd se erant: ad defectionem duceret: habita excusatione omnes calumnias diluit. Iunioris Diodori qui nobilcum amicicia coniunctus est historiae extant: & carmina & alia opera quae satis antiquum scribendi genus exprimunt Xanthus antiquus rerum scriptor Lydus quidem dicitur. Num uero sardianus sit: nobis incertu est. Post Lydos sunt Mysi & urbs philadelphia terraemotibus concussa. Non n.

---

Strabo (with Guarinus Veronensis, Gregorius de Tipherno), Strabo de situ orbis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Strabo_de_situ_orbis.
