# Strabo de situ orbis 469.5-8

Strabo, Strabo de situ orbis, 469.5 to 469.8. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/469.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/469.5

Ad septum appropinquantibus: aer innoxius est purus ab illa calligi ne in tranquilitate uentorum. Nam caligo intra ambitum manet, si uero animal introrsum progrediatur sta tim moritur. Quapropter tauri introducti cadunt & mortui educuntur. Nos passeres immisimus: c subito mortui ceciderunt. Galli uero execti illaesi accedunt: ut etiam usque ad os appropiquent & intro spiciant: & immergantur quousque possunt spiritum continere. Videbamus .n. ex aspectu aestuosa cuiusdam passionis inditium: siue quod omnes id experiantur: siue soli sacerdotes siue diuina, prouidentia: quemadmodum uerisimile in iis est: qui numine sunt afflati: siue quod hoc uiribus quibusdam reluctar tibus contingat, quod ant aquae quaedam lapidescant, dicunt id in fluminibus contingere apud laodice am licet potulentae sint. Nam & apud Hierapolim aqua quaedam adeo tingendis lanis idonea est ut ex radicibus ticta cum his decertent: quae ex uermiculo purpuraque tinguntur. Et adeo exuberat aquarum uis: ut regio balneis sponte nascentibus: plena inueniatur. Post Hierapolim sequuntur loca: quae trans meandrum sunt. Nos quae ad Laodiceam Aprodisiademque pertinent: & quae carura usque pertendunt diximus. Sequentia sunt occidentalia quidem: Antiochia ad meandrum quae iam ad Caria pertinet. Au stralia Cybiria ea quae magna est: & Sinda & Cabalensis ager: usque ad taurum ac Lyciam. Antiochia mi diocris urbs est: ad meandrum sita: Phrygiam uersus. Ea ponte iuncta est: & regionem multam hbent ex utraque fluminis parte: totam fertilem & Caricam multam fert: quae Antiochia uocatur. Eandem TI phylson uocant. Hic locus facile concutitur. Ex hac sophista clarus est Diotrephes: quem Hybreas ma ximus nostri temporis orator audiuit Credunt Cabalenses Solymos esse: unde collis qui Terme si promontorio imminet solymus uocatur, & ipsi Termenses solymi dicuntur. proximum est Bellorophontis uallum, & Pisandri eius filii sepulphrum d in bello occidit: contra solymos gesto, haec plane cum iis concordant quae a poeta dicuntur: nam de Bellophonte sic ait.

---

Strabo (with Guarinus Veronensis, Gregorius de Tipherno), Strabo de situ orbis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Strabo_de_situ_orbis.
