# Strabo de situ orbis 472-2

Strabo, Strabo de situ orbis, 472. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/472-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/472-2

condita fuere. de Miletho in quam Epheso. Hae namque optine urbes sunt atque clarissime: post Posidium Milesium est oraculum: Apollini Didymeo sacrum: apud Branchidas: ad decem & octo stadia asce denti id a Xerxe incensum est: quemadmodum caetera templa omnia: Ephesio excepto Branchidae autem dei thesauris perse traditis: cum eo fugiente abscesserunt: ne proditionis & sacrilegii poenas pen derunt, Postea Milesii templum construxerunt omnium maximum: quod proptermagnitudinem re mansit sine tecto. Huius fani ambitus uici habitationem recipit & sumptuosus interius & exterius lucus est alia uerofana & oraculum & sacra continent: hoc in loco de Brancho & Apollinis amore confi cta fabula est. Templum uariis antiquarum artium donis sumptuosissime ornatum est. Hinc ad urbem nec uia nec nauigatio permulta est. Ephorus scribit Cretenses prius eam supra mare condisse: ubi nunc an tiqua Miletus est: atque habitatores ex Mileto Cretensi a Sarpedone deductos: & urbi nomen impositum esse: de nomine eius quae ibi est: cum prius Leleges hunc locum tenerent. Postea Neleum condi disse: quae nunc est noua: quattuor portus habet: quorum unus classis est capax Multae sunt huius ciuitatis res gestae: maxima est etiam coloniarum ab ea profectarum multitudo. Nam totus Euxinus pon tus ab his est habitatus. Item propontis & alia complura loca unde Anaximenes Lampsacenus dicit: Milesios Icarum insulam ac lerum habitasse. Circa Helespontum etiam in Cheronneso Lymnas in Asia Abydum & Arisbam Pesum in Cyzicenorum insula Artacem Cyzicum. In mediterranea Troadis Scepsim. Nos cum de singulis tractabimus alias addemus: quae ab eo sunt praetermisse. Quidam Apollinem Vlion uocant: ut Milesii ac Delii.i. Salutiferum & peonicum.

---

Strabo (with Guarinus Veronensis, Gregorius de Tipherno), Strabo de situ orbis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Strabo_de_situ_orbis.
