# Strabo de situ orbis 472.5-8

Strabo, Strabo de situ orbis, 472.5 to 472.8. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/472.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/472.5

In lonica colonia Nauclus Codri filius nothus: & post eum Poegnas & Damathus Athenienses nam ex boetia fuit Erythras Gno pus atque: hic et Codri filius nothus Phoceam Athenienses cum philogene Clazomenas paralus Chium Egertius: mixtam multitudinem ducens. Samum Tymbrion: ac deinde Patrocles. Nam hae sunt duodecim loniae ciuitates: postea ad loniam smyrna assumpta est Ephesiorum opera. Nam cum eis olim habitabant: cum Ephesus smyrna uocaretur. Nam & Callinus eam sic in quodam loco nomi nauit: quum Ephesos in oratione ad louem smyrneos uocat: ut smyrneorum miserere, Smyrna Amazon fuit: quae Ephesum tenuit. Ab ea & homines & urbs dicitur. sicut a sisyrba quidam ex Ephesiis sisyrbei dicebantur. & locus quidam Ephesi smyrna uocabatur: quod Hipponax significat: ut pone urbem in smyrna habitabat inter Thracheam & Lepramactam, Lepramacta dicebatur rupes quae nouae urbi immi net: & partem muri urbis habet. Quapropter agri qui pone rupem sunt: adhuc in Opistholepria dicuntur Trachea uocabatur regio praetermontana: quae ultra coressum est: antiqua urbs iuxta Paladis templum erat: quod nunc extra urbem: apud eam quae Hypeleus uocatur, quare smyrna iuxta gimnasium fuit quod nunc pone urbem est: inter Tracheam & Lepram actam. Syrnei uero a Mileliis secedentes exer citum in eum locum ducunt: in quo nunc Smyrna est: quum Leleges eum tenerent, quibus eiectis an tiquam Smyrnam condidere: distantem ab ea quae nunc est ad stadia uiginti: postea ab Aeolibus pulsi Coophonem aufugerunt: & cum Colophonis contra eos exeuntes: regionem suam occupauere (ut Minner mus ait) in Nanno: cum smyrnae mentionem facit: quod ea semper fuerit bellis infestata: ut

---

Strabo (with Guarinus Veronensis, Gregorius de Tipherno), Strabo de situ orbis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Strabo_de_situ_orbis.
