# Strabo de situ orbis 473.9-11

Strabo, Strabo de situ orbis, 473.9 to 473.11. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/473.9
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/473.9

ut Chius Lesbus & Cos: Atqui & Ephesium & metropolitanum optima sunt: Mediterranea uero & Tmolus & Exu sta & Gnidus & Smyrna: & alia ignobiliora loca optimo uino & ad iocunditatem & ad medicam uicturationem excellunt. Samus itaque uino non ualde fortumata est: in caeteris uero feracissima: quod ex eo ma xime perspici potest: quod bellis infestatur. unde laudantes non dubitant: illud ei prouerbium accon modare: quod etiam fert gallinae lac: quemadmodum meander inquit: in quodam loco quae res ei Tyran nidum causa fuit, & inimiciciarum cum Atheniensibus: Sed Tyraonides plurimum polycratis & syloor tis fratris eius tempore uiguerunt. quorum alter & fortuma & opibus clarus fuit: adeo ut etiam mari dominaretur: maximum felicitatis argumentum ducunt: quod annulo de industria in pelagus pro iecto: gemma sculptura precioso: paulopost piscator quidem piscem eduxit: qui eum deuoraueratur: Quo caeso annulus inuentus est: quod quum Aegiptiorum Rex intellexisset: diuinitus lotutum ferunt. Quod qui eiusmodi prosperitatibus uteretur: uitam clauderet fine non fortunato quod & ita est fa ctum. nam a persarum Satrape dolo captus suspensusque est. Eius tempore fuit Anacreon Lyricus quaprper Vlios apol

---

Strabo (with Guarinus Veronensis, Gregorius de Tipherno), Strabo de situ orbis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Strabo_de_situ_orbis.
