# Strabo de situ orbis 476.5-8

Strabo, Strabo de situ orbis, 476.5 to 476.8. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/476.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/476.5

Sed quum maximam eorum partem androclus eiecisset: eam ex iis supprleuit: qui ad se circa athe neum & Hipeleum conuenerant: assumpta etiam praetermontana Corresso proxia. Ea itaque usque ad croe si tempora hoc modo fuit habitata: postea a praetermontana descendens: circa templum quod nunc est: habitauere usque ad alexandri tempora. Lysimachus condita urbae quae nunc est, cum homines non libenter inde commigrarent: uehementi hymbre obseruato subuenit fossas & canales obstruxit: un de urbs submersa est: & illi perlibenter traducti transmigrauere: Lysimathus urbem de uxoris nomine arsinone appellauit: Veruntamen antiquum nomen obtinuit. In ea: erat senatus conscriptus: cum quo etiam conueniebant ii: qui uocati dicebantur: & omnia administrabant. Dianae templum prius archiphon mire fabricatus est: postea aliud fecit majus illo. Sed quum Herostratus quidam id incendio consumpsisset: aliud praestantius construxerunt: mulierum ornamentis & multis opibus ad id collatis. refectisque prioribus columnis: quarum rerum testimonio sunt decreta tunc facta: quae artemidorus dicit Timeum tauromenitanum ignorare & inuidum esse: & calumniatorem, unde & Carptorem fuisse uocitatum: quod ex persarum depositis templi structuram finxerit. Cum nulla tunc deposita essent: & si erant cum templo combusta sunt. Nam cum post incendium tectum deletum esset: quis uoluisset in templo detecto depositum tenere? Addit etiam alexandrum & factas & futuras impensas pollicitum: dum modo ipse titulum haberet. Illos autem nolu isse multo magis noluerunt & sacrilegio & templi spoliis infames fieri, laudat praeterea Ephesium quem dam qui regi dixit: non dicere deum diis quicquam dedicare, post templi consumationem: quod dicit Chinocratis 1is opus esse: quaem Alexandriam construxit eundem pollicitum fuisse Alexander: sele montem Athon in eius formam fabricaturum: ut tandm ex guto quodam: aqua in phialam effunderetur: facturumque duas urbes: alteram ad montis dex tram: alteram ad sinistram: ut ab altera in alteram annis efflueret.

---

Strabo (with Guarinus Veronensis, Gregorius de Tipherno), Strabo de situ orbis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Strabo_de_situ_orbis.
