# Strabo de situ orbis 476

Strabo, Strabo de situ orbis, 476. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/476
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/476

Quapro pter urbs hominbus uiduata est. Vnde ductum est prouerbium: Sylosontis opera locus amplus est. Sed Athenienses prius misso pericle imperatore: & Sophocle poeta cum eo: Samios non obtemperantes graui obsidione affecerunt: postea duo municipum milia ex suis miserunt: in quibus fuit Neocles Epicuri pater ludi magister: quem & hic & in urbe Teo educatum ferunt. Adolescentiam uero athenis egit: quo tempore Meander Comicus adhuc Ephebus esset: ex Samo etiam Creopylus fuit: quem aliquando tradunt: suscepto in hospitium Homero: accepisse ab eo donum inscriptionem poematis: quod Oecha liae captiuitatem uocant. Sed Callimachus: per Eperigramma quoddam contrarium ostendit: quod quam quam Creopylus opus consuerit: Homeri famen dicatur: propter dictum hospicium, ut Sum samii labor: accepit qui dion Homerum Hospitio: saeuis ignibus uio duos. Euryton atque lolem, nunc scriptum dicor Homeri. Ante creopyli luppiter at fueram. Quidam hunc Homeri magistrum tradunt, quidam non hunc: sed Auristeum proconnesum. Adiacet

---

Strabo (with Guarinus Veronensis, Gregorius de Tipherno), Strabo de situ orbis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Strabo_de_situ_orbis.
