# Strabo de situ orbis 480.9-11

Strabo, Strabo de situ orbis, 480.9 to 480.11. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/480.9
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/480.9

Eius pars in monte sita estipars maxima in campo praeter portum & Gymnasium & matronarum locum. uiae sunt in rectum pro uiribus distinctae & lapidibus instratae porticus magnae quadratae planae & altae, habet etiam bibliothecam & Homerum & porticum quadratam: cum Honeri templo & statura. Nam & hi maxime hunc poetam sibi uendicant: unde & nummus quidam Aeneus apud eos Honerus uocatur, urbis moenia Melas annis praeterfluit ad caete ram structuram etiam portum clausum habent. Sed non pruus error fuit Architectorum: qui cum uias insternerent: cloa cas non fecerunt: quapper excrementa fluitant praesertim hymbrium tpe e uasis dimissa: Hoc in loco Dolo bella: Trebonium obsidione coepit: unum ex iis: qui diuum Caesarem dolo occiderunt: & multas urbis partes di ruit. Post Smyrnam sunt Leucae oppidulum: quod Aristonicus post Attali Philomatoris obitum ad nefectio nem perduxit qui putans se esse e regia stirpe: imperium sibi uendicare cogitauit. Quare ad eo excidit: circa Cumanum agrum ab Ephsiis nauali proelio supratus. Ascendens uero in mediteraneam hominum inopum ac seruorum ad libertatem uocatorum: quos Heliopolitanos appellabat: tumultuariam manum congregauit primum que Thyatira agressus est. Deinde capta Apollonide: alia castella capiebat. Sed non diu restitit. Nam continuo ciuitates exercitum miserunt. Niconedes quoque Bithius & Cappadocum Reges auxilium tulere, postea quinque Legali a Romanis missi. Deinde exercitus & consul. P. Crassus: deinde. Mappenna, qui capto Aristonico & Romam misso bellum absoluit. Aristonicus ipse in carcere mortuus est.

---

Strabo (with Guarinus Veronensis, Gregorius de Tipherno), Strabo de situ orbis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Strabo_de_situ_orbis.
